Guido Faba: Ars dictaminis

292


«Sacerdotalis dignitas est aliis preferenda, quia temporalia
spiritualibus non equantur. Notifico itaque dilectioni vestre
quod rectores scolarium Bononiam sunt reversi. Quapropter vos
rogo ut me reddatis de vestra continentia certiorem». Secundo
cum dictatio, materia dimissa, volat et per ambages
vagatur. Exemplum: «Tue dilectioni duxi litteris presentibus
consulendum, ut in tali vico domum edificare debeas honorabilem
et decoram. Nam dilexit Dominus sue domus decorem, et
dicitur, sicut nosti, Faciamus hic tria tabernacula, tibi
unum, Moisi unum, et Elie unum
». Tertio quando pro nimia
brevitate confusionem et obscuritatem incurrimus. Exemplum:
«Rogo te de factis meis, quia mea tua sunt, et de
continentia nescio, et pro negotio Martini sic facias in omnibus
prospere». Quarto committitur vitium in sententia quando,
mutato mediocri stilo, humilem materiam in sublimem, vel
altam in mediocrem aut humilem variamus, quod maxime vitiosum
dignoscitur. Non enim verborum ornatus debet in tantum
servari quod sententie gravitas ommittatur, quia non bene
stabit vocum edificium, quod non roborabit sententie fundamentum.
Exemplum: «Celestis altitudo consilii mundo pereunti
consuluit, cum per incarnati verbi mysterium a nexibus diabuli
hominem liberavit. Inde est quod ipsius amore vos rogo,
ut mei semper memoriam habeatis». Ecce quomodo stilus
fuit in prima parte turgidus et inflatus, in secunda cecidit in
aridum et exanguem.
X.
De vitiosis exordiis.
Vitiosum preterea quinque modis censetur exordium.
Primo, si difficilis sermo fuerit et verba inusitata: exemplum
«Fructus centesimus tunc serenti tribuitur, cum quis ad penitentiam
per elemosinam revocatur. Inde est, quod illa que
pauperibus erogasti tibi putes celesti tabernaculo preparata».
Secundo vitiosum est exordium illud, quod ex verbis constat
nimium apparatis: exemplum «Mulier speciosa diligitur, que

Torna all'inizio