et devotionem augendam, Dominus per intercessionem praedicti patris 10. Kal. Iunii,
nocte iam appropropinquante, hunc erexit, et absque baculorum sustentatione ire concessit.
Praeterea cuidam puero a diebus nativitatis suae surdo et muto paulo post migrationem
sanctissimi Anselmi eius meritis, nobis nescientibus, reddidit auditum. Huic vero secundo
die intrantis mensis Iunii circa horam nonam eius lingulae solvit vinculum, iuxta
illud, quod in euangelio legitur: Bene omnia fecit; surdos fecit audire, et multos loqui.
Epistola Ugonis presbyteri ad Ubaldum episcopum Mantuanum.
65. Aliud quoque miraculum, quod confratre Vitali Brixiensis ecclesiae presbytero, religiosae
vitae viro, aliisque pluribus referentibus didici, paternitati vestrae, venerande pater,
Mantuane pontifex, me Ugonem scribere, ut iussisti, non piguit. In villa, cui nomen
est Murana, quae a civitate Brixiae septem milliariis distat, mulier erat quaedam filiam
habens linguae officio et pedum ita privatam, quod nisi alio deferente aliquo modo nullatenus
surgere valebat; quae, cum ex more portaret extra domum contractam filiam, taedio
quotidiani laboris suspirans, inquit: Piissime Deus, per merita sanctissimi confessoris tui Anselmi,
misertus meae tribulationis aut miseram hanc praemortuam sanitati restitue, aut eam
de praesenti vita auferendo me a tanto labore erue; alioquin hic eam tibi relinquo. Fac, quod
placet, quia nullum pro ea laborem patiar abinceps. Quo dicto, mox abiit, filia destituta, ut
dixit. Modico autem facto temporis intervallo, domum remeans, quam sanctissimo Anselmo
reliquerat invenit sanam. Et eam, quae paulo ante linguae ligatae fuerat, audivit
expedite exprimere verba. Quod factum mulier admirans et gaudens, Domino sanctoque
praesuli reddidit laudes pro filiae recepta sanitate.
66. Presbytero quoque Ottone laudabilis vitae viro narrante, et quibusdam Cremonensibus
civibus contestantibus, aliud cognovi miraculum, quod silentio minime est praetereundum.
Quadam die equitantibus extra civitatem aliquot Cremonensium, coeperunt vario
sermone inter se referre quaedam miraculorum, quae Dominus operatur meritis sanctissimi
confessoris Anselmi. Cumque ad invicem haec revolverent, quidam eorum, ut mentis erat
perfidae, exprobrando eis interrogabat, an huiusmodi vanitates crederent, vel quod Deus
per eum miracula ostenderet? Quibus respondentibus, procul dubio hunc famulum Dei
esse sanctum et multis miraculorum signis clarificatum, inquit ille perfidus: Si est, ut dicitis,
sanctus, vel si alicui reddidit gressum, nunc contrahat, in quo sedeo, equum ; sicque factum
est. Nam paululum progressus, mox contractus stetit, cui insidebat, equus; atque praedictus
homo infirmitate praeventus diu laboravit, donec ad sanctum corpus suppliciter ire
destinavit.
67. Quod etiam matre mea de se narrante cognovi, non est tradendum oblivioni. Die
quadam subito superveniens gutta ita unius oculi lumen sanguine cooperuit, quod recto
visu terram etiam spectare non valuit. Urgente itaque eam oculi dolore; confugit ad sancti
confessoris tumulum, suppliciter his verbis postulans suo dolori subsidium: Sanctissime
confessor, salubrem mihi confer medicinam, nam nullum, nisi te, quaeram medicum. Tu enim
meae infirmitati salubre vales conferre subsidium. Confricato itaque oculo ad lapidem quo
tegitur sancti corporis arca, cum remearet domum - huic ego sum testis - mox noxia
gutta recessit.
68. Relatione confratris Vitalis Laudensis ecclesiae presbyteri, in multorum audientia
sicut et caetera rem dignam memoria cognovi, qui huic facto praesens interfuit. Huius
fides et vita iam dudum in Dei rebus probata, fidem eius testimonio adhibendam indubitanter
demonstrat. Arialdus sanctissimi confessoris Anselmi frater, quandam habet quinque
annorum filiam, quam febrium vis fatigabat, et insuper ex ipsius auriculae foramine gutta,
quam dicunt, fistulam generante, putredo quaedam assidue guttatim stillabat; quae etiam
approximantibus sibi fastidium generabat. Praedictae puellae parentes particula, quam
habebant de ligno navis - cuius miraculum superius est praenotatum - lota aquam
ablutionis suae filiae dederunt bibere, invocantes sanctissimum confessorem, nepti suae
subvenire; qua hausta, praefata puella utraque infirmitate mox est liberata.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
|