Ylarius, venerabilis abbas monasterii Sancti Vincencii, secum abente 
advocatorem Falcone, diaconum iam dicti monasterii Sancti Vincencii, 
qui edificatum est super Vulturno flumine fontis, intus 
civitate[m] Capuana[m], et reclamabat se dicendo vellet recipere 
legem, et iusticiam, unde vim paciebat ab Adelberto, abbate monasterio 
Sanctorum Lupuli et Zosimi, qui constructum esse dinoscitur 
intus hanc novam Beneventanam civitatem, de causaciones et intenciones, 
quod ipse Ylarius venerabilis abbas ante hos dies, ante 
presencia[m] nostram, exscitaverat adversus eodem Adelberto abbatem, 
dicendo: ut malo ordine et contra legem teneret, et dominaret, 
adque frugiaret rebus predicti monasterii Sancti Vince[n]zi, quod 
legibus est pertinentes ipsius in finibus est Telesia, in is locis: idest 
locum ubi dicitur Monte Calbellu; et ubi vocatur Arcu Rubellu; 
et ubi nominatur rivo Pretusu; nec non et ubi constructe sunt 
ecclesie pertinentes ipsius monasterii, una ex ipse ecclesia vocabulo 
Sancti Angeli; et alia vocabulo Sancti Vincencii. et unde ipse 
Adelbertus una cum Ianquinto advocatore suo responderunt, et 
dixerunt, ut haberet predicto monasterio Sanctorum Lupuli et Zosimi 
rebus in finibus Telesia, set nesciret de qua re eum quereret. 
querebat eodem Adelbertus abbas, cum iam dicto suo advocatore, 
ut monstraret, aut facere monstraret ipse Ylarius abbas ipsi Adelberti 
abbati, et ad missum eius ipse rebus, unde eum querebant. 
et sic reversi ante nos, ut staret ante nos ad legem inter se, ipse 
nominatus Ylarius abbas responsum dedit dicendum, ut ita faceret. 
cum nos superius dictis episcopos, et iudice per partes dicentes
  |  
  |