Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 98

Liber II


Animi bona sunt, ingenium, memoria, virtutes, disciplinae, mores et quae sunt eius generis. Mala honorum omnium contraria sunt ut imbecillitas, aegritudo, tarditas, fortunae obscuritas, paupertas, obiectio. Animi vitia, ignorantia, morum perversitas. Atque in bonis quidem adeptionem, conservationem incrementumque considerabimus. In malis, imminutionem, fugam, evasionem, immunitatem. Honesti consultatio in recti et laudabilis rationem dividitur, non quod laudabile aliquid esse possit, quod rectum non sit aut rectum, quod non sit laudabile; sed quia rectum nonnunquam sine laude est, laus sine recto nunquam est. Nonnulli vero sine ulla spe aut cupiditate gloriae rectum expetunt; alii solam rerum gestarum tanquam precium expetunt gloriam. Ideo mihi utriusque locos tractandos seorsum existimavi. Rectum igitur quatuor ex partibus maxime sumitur, prudentia, iustitia, fortitudine, modestia. Prudentia est rerum omnium ad usum vitae prtinentium cum delectu scientia. Eius partes sunt, memoria, intelligentia, providentia. Memoria est per quam ad usum nostrum praeterita recordamur. Intelligentia est per quam praesentia recte perspicimus. Providentia est per quam futuris occurrimus. Prudentiae partibus uterum, si praeteritis rebus praesentes, futurasque comparabimus; si commoda

Torna all'inizio