qui ipse Iohannes omnia templa ydolorum exterminauit et suburbana 
ciuitatis Spolitinae in subsidio montis ecclesiam Beati Petri 
Apostoli mirae magnitudinis edificauit. Sanctus Britius Baniae 
ciuitatis Vincentium episcopum ordinauit. Et Victonae ciuitatis 
Scripiodotum episcopum consecrauit, quod ei beatus Petrus apostolus 
docuerat. Perusinae ciuitatis nepotem suum Herculanum 
episcopum ordinauit; qui de episcopatu meruit tenere triumphum, 
et martyrii coronae meruit tenere palmam. 
Quidem perfidus Totila rex septem annis obsedit eamdem 
ciuitatem, et fame captiuauit eam, <et> quid de Herculano episcopo 
esset facturus, cogitabat. Tunc iussit ei corrigiam a capite 
usque ad calcaneum decoriari, et postea caput eius super muros 
ciuitatis abscidere, corpus eius foras proicere, ne tumulo traderetur.
  |  
  |