Venit igitur soror expulsa et stetit coram visitatore, qui in domo
fratrum qui ibi habitant comedebat, et cum multis lacrimis retulit
ei que sibi dixerat et fecerat abbatissa. Audiens hec visitator
surrexit a mensa turbatus et veniens excommunicavit abbatissam,
eó quod, in sua duricia perseverans, sorori sue, necessitatem
habenti, viscera pietatis claudebat. Et assumens tribulatam sororem
consolatus est eam. Reducensque eam secum rogavit abbatissam
et sorores monasterii Ianuensis ut, amore Dei et sui, et
istam reciperent, revelata eis prius abbatisse Clavarensis malitia
et duritia, avaritia et stultitia. Audientes itaque talia sorores monasterii
Ianuensis, commota sunt viscera earum ad compatiendum
sorori sue, et sic receperunt eam gratanter.
De sorore antiqua monasterii Ianuensis Ordinis sancte Clare, cui Deus locutus
est et revelavit futura, scilicet mortem abbatisse.
Erat autem in illo monasterio soror una antiqua et Deo devota
et magni meriti apud Deum, cui multum displicuit quod fecerat
abbatissa, que sororem expulerat tribulatam et etiam iam
locatam. Cum ergo esset sero die illo, et alie sorores in lectisterniis
se locassent, ista coram altari se prostravit et cum multis
lacrimis totam se contulit ad rogandum Deum, et tamquam Deo
presente sic cepit orare et cum Deo etiam disputare: «Iustus
quidem tu es, Domine; et si disputem tecum, verumtamen iusta
loquar ad te, Iere. XII. Quare non respicis super iniqua agentes
et taces devorante impio iustiorem se? Abacuch I. Nonne tu, Domine,
hospitalitatem commendasti dicens, Mat. XXV: Hospes
eram, et collegistis me? Apostolus etiam tuus eam precipit et commendat
dicens, ad Ro. XII: Hospitalitatem sectantes. Item, ad
Heb. XIII, dicit: Caritas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem
nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis
hospitio receptis. Item apostolus Petrus dicit, I Petri IIII:
Hospitales invicem sine murmuratione. Nonne tu dixisti discipulis
tuis, Mat. X: Qui recipit vos, me recipit. Et qui me recipit, recipit
eum qui me misit? Nonne Apostolus tuus ad Ro. dicit, XV: Suscipite
|
|