patri successerat in onere et honore, ac Petro
comite Alansonis, rege Karolo cum eisdem ceterisque
primatibus exercitus cum rege Tunisii in
amicitiam coëuntibus, et foedera jungentibus similiter
pacis, cruce-signatorum exercitus dispendiose
dissolvitur, et facit rimulas et scissuras turris
tantae fortitudinis christianorum columna
concussa, ex auro bibit arabico qui sitivit, et
venundatis fidelium laboribus, ac opprobriose distractis,
turba multa, quae denumerari non poterat,
praeparata juxta litus navigia repetens,
ponto proris exhibitis cum Karolo et Philippo
litoribus applicuere Siciliae remeando. Verum
Odoardus rex Angliae, volens adimplere quod voverat,
et Terrae-Sanctae spe frustratae totius
succursus et auxilii subvenire, quamquam venerit
juxta Trapanum, sua tamen tantum classica,
quae de periculo evaserat, recollecta, ad Aconensem
civitatem, quae christianorum fota subsidio
in illis partibus sola respirat in fide, remigio
tuto festinat. Sed, ut pro tantae saltem damnosae
praevaricationis assensu aliquid de poena
juxta culpae modulum potissaret, apud Trapanum,
quando in Siciliam venit, maris naufragio
pene periit ex procella. Sed, eo propter vicinitatem
terrae personam e naufragio educente,
omnibus fere tum naufragio facto rebus, multi de
conserva seu de caterva sua, consectis abietibus,
et cottis apertis, aequoris inundationum concussionibus
perierunt, pro eo videlicet forsitan, quod
excessu exigente culparum, autumnus asperae
hyemi jam vicinus eos ibidem introcluserat Austro
flante.
Cap. III
Philippus, Ludovici Gallorum regis filius, cum suis
Sicilia proficiscitur. Regina uxor, quum praegnans
prope Marturanum in Calabria flumen trajiceret,
ex equo cadit, atque Cusentiam ducitur; ibique
partu immaturo edito moritur. Hujus ossibus Philippus
in Galliam missis, eique Cusentiae monimento
exstructo, suum iter prosequitur.
Philippo itaque, qui post patris obitum jam
fuerat magnificentiae regalis titulis decoratus,
exercitui dissoluto et disperso praestante, tota
gens de Sicilia petit citra fretando. Sed instante
hyeme, uxor ipsius Philippi filia regis Aragonum,
quae licet vir suus non esset inunctus, regina
tamen Franciae dici poterat, volens sub
marturanensi civitate superexcrescentem pluvialibus
imbribus fluvium utero gravido pertransire,
praesumta quadam virili audacia pereundi,
equo corruit procumbente de sella; praevia tum
multitudinem militum occurrente submersa non
extitit, sed propter metum casus offensa lethaliter,
et in ipso casu confracta, laesusque fuit uterus,
antequam perveniret ad lucem, et offensus graviter
partus nondum a maternis visceribus segregatus.
Ajunt enim partum fuisse semestrem, et
ideo genitricis alvum a conceptionis hora semestri
tempore laborantem ex casu gravius fore laesum.
|
|