Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 86


et prędictus imperator rogavit, et ipse domnus papa complevit.
postea autem domnus papa finem cum eis fecit absque nobis, non
tamen cum bona voluntate, ut sciunt plurimi. quod ut audivimus,
consensu ac consilio Piligrimi archiepiscopi et cancellarii
prędicti imperatoris, iunximus nos cum Oddone et Crescentio
filiis Octaviani, et dedimus eis sortem de ipso Tribuco eiusque
pertinentiis, ut nos ab ipsis defenderent, nullo alio accepto prętio,
quod usque hodie faciunt per divinum auxilium; sicuti postea
imperatori intimavimus, audiente eodem papa et Oddone, quando
nos interrogavit. tunc domnus imperator voluit inter nos et ipsos
Iohannem et Crescentium legem facere; quam ipsi noluerunt
Tricesimus nempe tertius extitit in hoc sancto cęnobio abbas
Guido nepos scilicet suprascripti domni Hugonis. huius pręcibus,
Sergius papa quartus ędidit apices in hunc modum:
Sergius episcopus servus servorum Dei, Gratiano abbati et omnibus habitatoribus
in castello et civitate Corgnito salutem karissimam cum benedictione

Torna all'inizio