Mediolanensis, sed post captionem Creme civis Laude fuerat 
effectus, et Bernardus de Bagnolo, qui de alia captione iam 
fuerat redemptus, et Otto Denarius atque Manfredus 
Morena meus filius. Quibus captis Mediolanenses et Cremenses 
reverti ceperunt. Interea Laudenses tam hi, qui precesserant, 
quam hi, qui persequebantur, insimul collecti usque prope 
castrum Ripalte post Mediolanenses equitaverunt. Quos 
Mediolanenses conspicientes, revolutis abenis steterunt, 
Laudensibus quoque stantibus et eos a longe prospicientibus; 
utraque enim acies alteram formidans, neutra alteram fuit 
ausa invadere. Laudenses vero, cum per aliquod tempus sic 
dubii stetissent, videntes, quod nihil possent ledere Mediolanenses, 
tum quia plures illis erant, tum etiam quia castrum Ripalte 
foret eis ad tutelam, cum iam nox esset, domum revertuntur. 
  
Et in ea tota yeme stetit imperator Papie cum militibus, 
quos episcopi et alii principes Longobardie sibi tribuerant, 
et paucis Teutonicis.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |