Walterius Anglicus : Aesopus

Pag 60


XIII. De uulpe et aquila.
Dum uulpes aquilam pro rapta prole perungit
Melle precum, predam reddere nescit auis.
Preda gemit nidique timet cibus esse gulosi,
Sed redimit natos utilis arte parens.
Arboreum zonat stipulis et uimine truncum,
In stipulam docto dirigit ore facem.
In pullos aquile coniurat copia fumi;
Hunc tamen et uulpem prouida placat auis.
Non sit qui studeat, quia maior, obesse minori,
Cum bene maiori possit obesse minor.

Torna all'inizio