25 Et ab omnibus dictionibus que sunt prepositivi ordinis: profecto,  
 namque, ideo, idcirco, alioquin.  Et ab omnibus dictionibus quarum  
intellectus est obscurus ut  nauci, sinopi, peplum.  Et ab omnibus  
interrogativis ut  quis  et  cur , quoniam satirica inceptio esse videtur  
et a multis aliis quarum nescio numerum et ab ultimis supinis.  
26 Sed nota quod fere ab omnibus predictis potest fieri clausularum  
inceptio, preterquam ab istis  ideo, idcirco, immo, ac, atque, ac  
prout.  Exordium autem ab istis dictionibus incipere potest  cum,  
licet, quamvis, quoniam, quia ; sed ad  licet  et  quamvis  semper debet  
responderi  tamen , ut «licet vobis in nullo serviverim, de vestra  
tamen nobilitate confisus,» et cetera. 
27  Licet  et  quamvis  eumdem retinent sensum, sed utcumque  
ponitur unum non ponitur aliud; nam in salutatione congrue ponitur  
 licet  sed  quamvis  non, ut «Signinus episcopus licet indignus» et  
hoc credo quod accidat veri. 
28  Quoniam  et  quia  eumdem habent sensum, ubicumque ponitur  
unum potest poni et aliud, et eis debet responderi  ideo , vel  idcirco :  
ut «quoniam de vestra quam plurimum amicitia confido ideo ad vos  
recurrere non titubo»; sed quandoque tacetur ad ornatum locutionis,  
ut «quia de vestra quam plurimum nobilitate confido ad vos  
tamquam ad dominum» et cetera. 
29 Non debes ponere in principio epistole aliquam dictionem  
exornativam, quia si in principio oportet te querere subfragia  
medicata in sequentibus quid facies? Dictiones exornative hae  
sunt: 
 enim, autem, vero, verum, quidem, equidem, siquidem,  
quippe, nempe, itaque, profecto.  
30 Sic poteris incipere narrare negotium quodvis: «Presentium  
pagina tue significamus dilectioni quod», narra postea quidvis: 
«T. tenore presentium tibi significamus quod»; vel sic:  
«Nobilitati tue duxi significandum quod»; vel sic:
  |  
  |