Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 54


resurrectione neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei
in celo». Ceterum quomodo filii Dei sint filii resurrectionis ambiguum
est, nisi ipse Deus sit resurrectio nostra. Et utique Dominus
noster Ihesus Christus, qui est primitie dormientium, nostra resurrectio
est.
[7]
Quomodo necessario utamur simbolis, id est corporibus et creatis
rebus, ut divina sciamus.
Quoniam simplicitatem divinam ex symbolorum varietate irrationabiliter
cognosci supra disseruit, de ipsis eisdem symbolis repetit, ut
quiddam addat quod nondum dixerat, et ait: Nunc autem, ut nobis possibile,
necessariis quidem in divina symbolis utimur.
Necessario, inquit, utimur
visibilibus ad cognoscenda invisibilia, ut per ea que facta sunt, intelligamus
quantum possumus ea que non sunt facta, scilicet eterna. Et hoc
facimus nunc, id est in presenti vita, quia post hunc vite laborem iam
simbolis non utemur ad Deum cognoscendum, quia tunc facie ad faciem
sicut est Deum contemplabimur. Ceterum sancti homines ita
ad cognoscendum Creatorem utuntur istis symbolis, id est istis exemplis
temporalibus, ut in ipsis non remaneant, sed ad priora et puriora eternitatis
cum Apostolo se extendant finemque suum in divina simplicitate
et unitate constituant, caducorum istorum spernenda semper multiplicitate
ac multitate replicata.
Unde subponitur: et ex ipsis iterum in simplam et unitam virtutem
invisibilium contemplationum proportionaliter intendimus.
Dicit quod proportionaliter,
id est <quantum> quis a Spiritu Dei secundum propriam
virtutem accepit, de istis visibilibus ad invisibilem simplam et unitam
virtutem Dei contemplatione proficiat. Virtus Dei invisibilis est, quia
non est sensibilis, non subiacet sensibus; simpla est, quia una natura est
que ab omnibus, que possunt inesse vel adesse, accidentibus libera est.
Nam expressiones ille personales, que divinitati assunt et sunt ipsa divinitas,
non accidentia sunt, sed notiones relativitatis.

Torna all'inizio