Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 161


hoc idem patet, si considerentur virtutes, quibus decet
reges esse ornatos. Sicut enim detestabilius est in magistro
carere scientia quam in discipulo, quia magister
est in statu in quo ipso debet scientiam aliis tradere: sic
detestabilius est in rege carere virtutibus, quam in subditis,
quia status regius requirit ut inducat alios ad virtutem.
Inter caetera autem, quae inducere posset alios ad virtutes,
est, ut bonum divinum et commune principaliter
diligant. Nam si rex principaliter bonum commune intendat,
studebit ut habeat memoriam praeteritorum, et
providentiam futurorum, ut sit expertus, cautus, et ut habeat
omnia quae ad prudentiam requiruntur, per quam possit
melius suum populum regere. immo si bonum commune
praeponat bono privato, tanto magis studebit ut
prudentia polleat, quanto maior prudentia requiritur ad
custodiendum bonum commune, quam proprium, Est
ergo prudens, si etiam erit iustus: quia bonum commune
potissime per iustitiam conservatur. Erit magnanimus;
quia bona communia maxime sunt ardua et magno honore
digna, in quae magnanimus tendit. Erit magnificus; quia
secundum Philosophum 4. Ethic. magnificentia potissime
habet esse circa divina, et communia. Erit fortis; quia
cum bonum cumune proponat bono privato, non dubitabit
etiam personam exponere, si viderit quod expediat
regno. Erit temperatus; quia si intentio sua principaliter
versatur circa bonum regni, spernet delectationes sensibiles
immoderatas, ne per eas impediatur debita cura
regni. Ut ergo sit ad unum dicere, amor divini boni et
communis inductivus est ad virtutes singulas. Considerando
ergo virtutes, quibus decet reges et principes esse
ornatos, et principaliter debent diligere bonum divinum
et commune. Tertio hoc idem patet, si considerentur vitia,
quae debet fugere. Nam sicuti amor divinus et boni
communis inducit ad omnem virtutem; sic inordinatus
amor proprius inducit ad omne vitium: tales enim sunt

Torna all'inizio