fuit dicitur pertulisse Deus. Et ipse Dominus in euangelio:
ʻNemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, Filius
hominis qui est in caelo.ʼ Et rursus id quod Dei erat homini
est assignatum: neque enim homo in terra degens in caelo tunc
esse poterat. Sed quia Vnigenitus Patris ita in mundum uenit ut
tamen a paterno sinu nunquam discederet, quod solius diuinitatis
erat loquens in terra assumpto homini propter unitatem personae
tribuebat. Hoc locutionis modo superius dictum est quia homini
assumpto a Filio Dei ictus et uulnera impetum passionis afferrent,
non tamen dolorem passionis inferrent. Et hoc suppositis similitudinibus
declaratur: ut si telum aquam perforet et cetera quae
sequuntur. Ac si diceret: ʻHomo assumptus impetum passionis et
uim doloris sensit; Deus assumens non sensit.ʼ Et hoc paulo post
declarat dicens: Virtus corporis , id est diuinitas assumens ipsum
corpus, sine sensu poenae , quantum ad ipsam pertinet, uim poene
in se , id est in carne assumpta, deseuientis excepit . Quod si uirtus
corporis magis ʻrobur ipsius corporisʼ hoc in loco intelligenda est,
eadem sententia in ceteris manet, ut sit sensus: Virtus corporis
sine sensu poenae , quantum ad assumentem diuinitatem, uim
poenae in se deseuientis excepit , quantum ad assumptam humanitatem.
Et hoc locutionis genere reuera et salua christianae religionis
fide dici potest, quia Christus siue corpus Christi siue caro
Christi in cruce patiebatur et non patiebatur, dolebat et non
dolebat, moriebatur et non moriebatur, et in hunc modum multa
numeroque carentia. Alioquin si praefatus doctor contra usitatissimam
aecclesiae fidem, contra euangelicam auctoritatem, contra
omnium sanctorum patrum definitionem carnem Christi insensibilem
et doloris expertem intelligi uoluisset, assumptum a Filio
Dei hominem ʻsimilem nobisʼ in praefata sententia minime retulisset.
Quae enim similitudo sensibili et insensibili, dolentis et
doloris experti? Retulit autem. Non igitur intelligi uoluit. Obsecro
uigilate omnibus modis, quia scismatici et fautores eorum circa
uos et intra uos sunt. Opponite eis scutum timoris Dei, impetentes
eos iaculis diuinorum eloquiorum.
|
|