Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 244

Tomus I


diebus in Italia effulsere, evidenti ostendimus
veritate. Verum cum Imperialis Majestas sui
diadematis jura perquireret, et Imperii sui vectigalia
vendicaret, Lombardorum, praecipue
Mediolanensium nefanda temeritas et audacia
detestanda, una cum suis confoederatoribus
ausi sunt vertere faciem contra Solem: filii Belial
secreta sibi proditionis confingunt, discipulos
sibi congerunt, non tamen congregata
conservant. Egredientes ut mures ridiculi
de cavernis, moliuntur insidias ponere in leonem,
inebriati sunt sanguine, ab ubertate domus
venerunt ebrii: non tamen adipe sunt pinguium
saturati. Et dum castrametati sunt juxta
Lolium perditionis filii, ut rationis segetem
perderent, Zizaniae quae a vulgo Lolium
dicitur, semina seminarunt. O quanta erat
multitudo militum, quanta numerositas [et
universitas] bellatorum? ibi superbia pulsavit
tympanum, voluptas tuba concinit, resonat
cythara, plaudit lyra, et sic voluptatis ager
cum pudendi decoris insignibus pullulavit.
Sed dum gloriatur in curribus et in
equis, pars electi principis ex adverso incepit in
nomine domini gloriari. Sed quia facile est
Deo coeli, multos in paucos concludere, princeps
fortitudinis Dominus Fridericus divisis a
se, quos habebat in expeditione, communitatibus
Lombardiae, quia ipse Salomon pacificus,
haeres pacis, quod suum erat pacifice
exigebat, et cum non sit vir sanguinum, non

Torna all'inizio