Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 40


Multa enim in poetis inveniemus diversis quidem casibus,
sed eodem fine pronuntiata, quae syllabarum ignarus nullo
pacto discernet, quod aliqua sunt diversae penitus significationis
sola unius syllabae vel prolixitate vel correptione
dignoscenda. Postremo si nihil etiam utilitatis afferret, saltem
voluptatis gratia id appetendum esset. Nam sicut pulsante
optimo citharoedo magis delectatur qui eius artis cognitionem
aliquam attingit quam qui ignorat, ita et in poetarum lectione
maiore suavitate afficitur qui versuum rationem habet
quam qui ea caret.
8. Nec in carmine tantum ea prodest, sed et in ea quam
vocant rhetores numerosam orationem, quae pedibus metricis
constat, quam qui ab aliis scriptam intelligere non poterit,
multo certe minus eam ipse faciet. Ad eam scientiam non inutilis
erit is liber qui sub Alexandri nomine versibus habetur,
ex quo etiam praeteritorum et generum nominis et declinationum
formulas percipient: nam praeterquam quod omnia sumit
a Prisciano, facilius etiam quae carminibus scripta sunt
memoriae commendantur conservanturque. Priscianus vero
absque doctrina litterarum graecarum, de quibus paulo post
loquemur, nostra sententia recte intelligi non potest; sed ubi
pedum enumerationem, quam vulgo scansionem nuncupant,
ex prima quadam degustatione assecuti fuerint, reliquam
deinde syllabarum notitiam ex frequenti poetarum lectione
planius ediscent. Quapropter Vergilii carmina memoriae mandent
ut ad omnem syllabae quantitatem optimi poetae auctoritate
nitantur et exemplo; declamare autem etiam in his oportebit,
ut assiduitate pedum numerum etiam solo verborum
cantu annotent. Deinde alia versuum genera ex iis perdiscent
qui de ea re volumina scripserunt, ut nihil in hac utilissima
scientia intactum praetermittant. Illud hoc loco tamquam e
specula praemonere velim et, ut ait Satyrus, «credite me vobis

Torna all'inizio