4. DE SPECIE VERBORVM
1 Species uerborum sunt due, primitiua et deriuatiua, que in omnibus
fere inueniuntur partibus orationis: primitiua est que primam
positionem ab ipsa natura accepit, ut "domo", "ferueo", "lego",
"facio", "garrio", "albo"; deriuatiua que a positiuis deriuantur,
ut "domito", "feruesco", "lecturio", "facesso", "garrulo", "albico". 2
Sunt igitur deriuationum diuerse species: inchoatiua, meditatiua,
frequentatiua, desideratiua, diminutiua; sunt et alie uerborum
deriuationes, diuersas terminationes habentes, tam a nominibus
quam a uerbis, ab aduerbiis, etiam et prepositionibus. 3 Inchoatiuum
est quod initium actus uel passionis sui uerbi significat, ut
"calesco", "horresco", (id est "incipio calere"); "integrasco" tamen
de actiuo passiue dictum est. 4 Et omnia fiunt a secunda persona
primitiui, addita co , ut "amasco", "patesco", "cupisco", "sentisco",
"uesperasco" (quasi a "uespero, uesperas"), "miseresco" (a
|
|