ita velle. Exponit causam:  Eo quod , inquit,  habeam  
 vos in corde , sive vinctus, sive defendens, sive confirmans  
Evangelium, ut omnes sitis socii gaudii mei,  
id est, regni coelestis. 
7. AMBROS.  Cupiam vos . Quod dixit in visceribus  
Christi, dicere voluit in charitate illa quae secundum  
Christum est. 
8.  Ita ut vincula . Nam vinctus ad omnium notitiam 
pervenit, et fideles cum fiducia docebant ex  
his quae circa illum facta sunt, fiduciam accipientes;  
quidam propter invidiam Christum annuntiant; quae  
utraque latius significat adjiciendo:  Alii ex contentione,  
 quidam quidem ex charitate . 
9. LANFR.  Sine timore . Videntes alii Apostolum  
in vinculis non timentem verbum Dei loqui abundantiorem  
audentiam sumebant sine timore loqui  
verbum Dei, cum ipsi non essent vincti. 
10. AUGUST. (lib.  Contra mendacium ad Consent .,  
c. 6, tom. IV.)  Quidam quidem . Fuerunt enim etiam  
temporibus apostolorum qui veritatem non veritate,  
id est, non veraci animo praedicarent, quos dicit  
Apostolus Christum annuntiasse non caste, sed per  
invidiam et contentionem; ac per hoc etiam tunc 
  |  
  |