Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 140


Auxilium plene vati conferte, Camenae,
et, quae fama sonet, mens mea metra novet.
Rusticus accusat taurum, quia vincla recusat;
in quibus ille necat, cornua falce secat.
Verbera sed calcis non sedat acumine falcis:
ne quem calce petat, temo subinde vetat.
Cum mentis dirae neutro valet ille ferire,
pro non posse furit, laedere velle fuit.
Ad domini poenam pede nequam versat harenam,
lumina laedit eri, possit ut inde queri.
Qui tergendo genas asperso pulvere plenas,
ut dolor, ira monet, taliter ora movet:
'est vitiosorum res perturbare bonorum
et penitus pereunt, laedere dum nequeunt.'

1



5




10



Torna all'inizio