Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 83


quia filius hominis non esset uerus sed adoptiuus filius dei. Ego
autem dico, quia mentitus es hoc ipsum in caput tuum. Surda forte
aure legisti in euangelio Iohannis ipsum dei filium Nichodimo
dixisse: Sic deus inquit dilexit mundum, ut unigenitum filium daret.
Vnigenitum quippe dedit, non adoptiuum, hoc est tradedit. 'Dare'
quidem quid est aliud nisi 'tradere'? Nam quod dominus 'datum',
hoc apostolus eius perhibuit 'traditum'. Qui filio ait proprio non
pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
Nam et dominus
modo filium hominis, modo se praedixit tradendum. Vnus inquiens
ex duodecim qui intingit me cum manum in catino hic me
traditurus est in manus impiorum.
Et illud: Vae illi perquem trador
ego.
Tu dicis, quoniam atrocioris iniuriae sit ei traditio et cetera
mala, quae pro nobis sustinuit, uel certe nomen 'serui' ei quam
'adoptiui' adscribere uel confiteri, cum omne, quod pro nobis
altissima pietas potestate uel dignatione non inuitus contumeliosae
pertulit, gloriosius laudabiliusque omne sanae fidei rectumque
amplectitur cor. Sed mirum ualde, cur tam crepissime in qualibuscumque
tuis litterulis serui uocabulum repetas, cum non sit aliunde
seruus appellatus nisi quia homo. Quod autem Paulus de eo scribit
Qui cum in forma dei esset, formam serui accepit, nihil aliud intellegi
datur nisi formam hominis,quemadmodum filius ancille ex eo
quia filius hominis, hoc est natura hominis. Eadem iniuria ei extat
de nomine serui, qualis et de uocabulo hominis. Sed quia omnem
gloriam diuinitatis eius integram in se manentem homo, hoc est
seruus, glorificatus est in deum, sicut ipse dicit: Nunc clarificatus
est filius hominis et deus clarificatus est in eo,
et Paulus magnum
pietatis sacramentum manifestatum in carne, iustificatum in spiritu,
uisum angelis, praedicatum gentibus, creditum in mundo adsumptum
narrat in gloria,
denique qui per prophetam suum dixit Da
potestatem puero tuo et saluum fac filium ancillae tuae,
ipse per

Torna all'inizio