deesse nolumus, dedimus eis licentiam ac plenariam
potestatem: ut quamdiu dicti Anconitani
in rebellione nostra perstiterint, ubique
per mare et terram de bonis eorum capiant,
quae non sunt ad opus Curiae nostrae capta vel
etiam annotata: ut eorum, quibus securitatis
nostrae literas duximus concedendas, quousque
eis in valore unciarum auri centum, et illatorum
damnorum, superius praedictorum nostrorum
rebellium, plenius satisfaciat. Quare universitati
vestrae praecipiendo mandamus, quatenus
super capiendis bonis Anconitanorum,
praedictorum nostrorum rebellium, nullus eos
impediat, vel molestet: imo ob reverentiam
culminis nostri assistatis eis super praemissis auxilio,
consilio, et favore: dum tamen ad ea,
quae ad opus Curiae nostrae capta, vel annotata
sint, seu ad eos, quibus securitatis nostrae literae,
per nostram Excellentiam sunt indultae,
manus aliquatenus non extendant.
Cap. XLIX.
Concedit literas securitatis quibusdam mercatoribus,
sub certis conditionibus.
Universis etc. Notum facimus fidelitati vestrae,
quod nos P. et R. civibus et mercatoribus
Tudertinis, latores praesentium,
fidelibus nostris, licentiam et securitatem duximus
concedendam et per Imperium, et regnum
nostrum ire, morari, et redire valeant,
cum mercimoniis et rebus eorum salubriter et
secure, salvo jure et conductu Curiae nostrae,
tam in Imperio, quam in regno, quae ab eis
|
|