Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 215


IX 4

Arca federis, que virgam continebat et manna, pectus providi prefigurabat rectoris, in quo rigor et
lenitas esse debent; rigor discipline, lenitas misericordie, ut, quod pena exaggerat, pietas leniat successivi
restauratione remedii, oleo infuso post vinum vulneribus sauciati. Sane cum per inobedientie
vitium in superba nostri mandati repulsa super virginis receptione cuiusdam posueritis in religionis
vestre gloria maculam, sedis apostolice gratie, que vos libertate donarat, retributionem ingratitudinis
opponentes, nos adempto privilegio libertatis vos sub iugo reduximus obedientie durioris, iurisdictione
videlicet .., episcopi Tudertini, qui, sicut asseritur, vos sententiarum fulminibus impetit et
comminationum terret intonatione maiorum. Porro audivimus, quod premissa sunt vobis lamentationis
materia et causa ploratus, uberes oculis resolutis in lacrimas, si forte culpe satisfieri posset et
pene, cum eas et dolor offense tamquam debitas exigat et amaras extorqueat acerbitas ultionis, et
utrumque flerent oculi non solvendo, nisi remissionis providentia posuerit in exactione mensuram.
Et quidem pervenit ad nos baiula relatione quorundam fletus gementium reclusarum, et in auribus
nostris vox lacrimarum insonuit instititque nostrorum supplicatio fratrum, ut considerantes, quid
sexus fragilitas exigat, quid favor religionis exposcat, porrigeremus manum misericordie sic attritis et
aperiremus pietatis viscera sic confusis. Quia vero illius, licet immeriti, vicem tenemus in terris, qui
non continet miserationes in ira, qui post nubilum dat serenum, de affluentis plenitudine gratie vos
et monasterium vestrum, quasi quodam beneficio restitutionis in integrum, in statum reducimus
pristine libertatis, litteras contrarias ad memoratum episcopum destinatas penitus revocantes.

IX 5

Fecit Deus hominem rectum, sed ipse questionibus se immiscuit infinitis et cor adinventionum
laqueis implicans multiplicatis studiis in retia incidit, que nature primitiva simplicitas non tetendit.
Hinc est, quod questiones insurgunt, contentiones augentur, querele concrescunt, lites ex litibus
oriuntur, et interdum nodus incurritur, dum creditur ansa solvi.

IX 6

Torna all'inizio