Euin dux Tridentinus praefuit. Qui post praedas et incendia, facta pace in annum
unum, magnam pecuniam regi detulerunt. Alii quoque Langobardi in insula Amacina
Francionem magistrum militum, qui adhuc de Narsetis parte fuerat et iam se per viginti
annos continuerat, obsidebant. Qui Francio post sex menses obsidionis suae Langobardis
eandem insulam tradidit, ipse vero, ut obtaverat, dimissus a rege, cum sua
uxore et supellectili Ravennam properavit. Inventae sunt in eadem insula divitiae
multae, quae ibi de singulis fuerant civitatibus commendatae.
28. At vero Flavius rex Authari legatos ad Childepertum misit, petens eius
germanam suo matrimonio sociari. Cumque Childepertus, acceptis muneribus a Langobardorum
legatis, suam germanam eorum regi se daturum promisisset, advenientibus
tamen Gothorum de Hispania legatis, eandem suam germanam, eo quod gentem illam
ad fidem catholicam conversam fuisse cognoverat, repromisit.
29. Inter haec legationem ad imperatorem Mauricium direxit, mandans ei, ut,
quod prius non fecerat, nunc contra Langobardorum gentem bellum susciperet atque
cum eius consilio eos ab Italia removeret. Qui nihil moratus, exercitum suum ad Langobardorum
debellationem in Italiam direxit. Cui Authari rex et Langobardorum
acies non segniter obviam pergunt proque libertatis statu fortiter confligunt. In ea
pugna Langobardi victoriam capiunt; Franci vehementer caesi, nonnulli capti, plurimi
etiam per fugam elapsi vix ad patriam revertuntur. Tantaque ibi strages facta est
de Francorum exercitu, quanta usquam alibi non memoratur. Mirandum sane est,
cur Secundus, qui aliqua de Langobardorum gestis scripsit, hanc tantam eorum victoriam
praeterierit, cum haec quae praemisimus de Francorum interitum in eorum historia
hisdem ipsis pene verbis exarata legantur.
|
|