Albericus Casinensis: Visio Alberici

200


XXXVIIII.
Septimum vocatur anapecon, et in eo est stella Saturni, que cursum suum implet
trecentis sexaginta quinque diebus sicut sol; et ipsa est, que dat calorem soli et
splendorem. Sicut enim mane et vespere temperatus est sol, sic esset tota die, nisi ab
hac stella desuper ambulante accensionem acciperet et fortitudinem. In hoc autem
supremo celo thronus Dei est, ubi ante magestatis eius gloriam Cherubin senas
habentes alas, semper astantes non cessant clamare: "Sanctus, sanctus, sanctus
dominus Deus Sabaoth." De ipsis Cherubin dictum est michi a sancto Petro, quod
in ea similitudine stant ante Deum, qua Deus ante creationem celi et terre super
pennas ventorum deambulabat
XL
In sexto autem celo sunt omnes chori sanctorum, angelorum videlicet, archangelorum,
patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martirum, confessorum et virginum.
Chorus tamen apostolorum altior et gloriosior est; set et beatus Petrus super alios
apostolos eminentius residet. Spiritus vero angelici continuis et indefessis vocibus
laudant et rogant creatorem suum; quorum utique clamor nichil aliud est quam
voluntas et desiderium eorum. Ita autem stante me in primo celo omnia, que
superius et inferius erant, michi lucida et aperta videbantur.
XLI.
Postea iubente apostolo columba adduxit me ad locum quendam muris altissimis
circumdatum. Et cum super ipsos muros me statuisset, aspexi, que intus erant;
iussum tamen michi est, ut nulli hominum ea panderem .
XLII.
Post hec duxit me apostolus per regiones quinquaginta et unius provincie, id est
Indie, Aionis, Fenicis, Mesopotamie, Sirie, Palestine, Comacine, Yrie, Apamie,
Medie, Macedonie, Epiri, Tracie, Lidie, Asie, Licie, Pamphilie, Galatie, Bithinie,
Paflagonie, Cilicie, Armenie maioris, Armenie minoris, Africe, Getulie, Numidie,
Libie, Mauritanie, Iamphe possedit, Setifensis, Hispanie, Brittanie, Germanie,
Belgice, Gallie comate, Gallie togate, Gallie cisalpine, Gallie transalpine, Pannonie,
Piceni, Etrurie, Umbrie, Flamminie, Dalmatie, Illirici, Norici, Citharinie, Scropos,
Scropan, Michale, Samarie. Harum omnium provinciarum et situs ostendit et

Torna all'inizio