[colonna a] 
 dilectionem et laboris			 
reconpensationem habere merebor.	 
Ad me ergo uenire ne differatis,	 
ut quod honeste petistis		 
inpetrare queatis. 	 
[colonna b]		 
studebo gratia diuina uolente quod 
uestram que mihi super omnia 
cara est dilectionem dulcedine et 
laboris conpensacione habere 
promerebor. 
Ad doctrinam igitur nostram 
nullatenus festinare diffaeratis, 
ut quod honeste petitis impetrare 
ualeatis.  
Ad patrem. 
Et est captatio beniuolentie ab ipsa re, et est narratio 
cum conclusione simul. 
 Uestre paternitatis dilectionem et ingenii discretionem non 
credimus latere, nos in illa arte studere que ceteris sua natura 
et ui non iniuria uidetur eminere. 
Que tamen quanto natura grauior, perspicacitate subtilior, 
prolixitate diuturnior, tanto stipendii plenitudine, ingenii sollicitudine, 
temporis longitudine incessanter indiget. 
Quapropter uobis mandamus, quatenus aliquid subsidii nobis 
mittatis, ut in quantum hoc studium ceteris est grauius, tanto 
studiosius ualeamus excellere.  
Et est hec epistola in medio responsiua.  nemo tamen 
tam subtiliter exorditur, quin inter exordium et narrationem 
aliquam uideatur facere discretionem.  si quis enim perspicaciter 
ueritatem consideret, aut per se ponetur narratio, 
uel cum narratione coniuncta conclusio.  et de his ista 
sufficiant. 
Sine rubro. 
Preterea inuenitur uel tota uel ex parte responsiua 
inter semet epistola.  et est pre ceteris laude dignissima. 
hoc modo.
  |  
  |