maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci; per hanc enim placuerunt
Deum, qui talibus solaciantur, offendere, qui nimirum possent
et alios sui laboris exercitio sustentare. Quibus profecto valde formidandum
est, quod in Deuteronomio per Moysen Israelitico populo dictum
est: Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt
quoniam inimicis etiam suis per humanitatis officium occurrere
neglexerunt, quam terribili sententia digni sunt, qui viscera sua ab indigentibus
proximis claudunt, qui caritatem fratribus non impendunt?
His nimirum sunt ex sacrosancti baptismatis fonte congeniti, cum his ex
utero matris aecclesie sunt egressi, et cum quibus dominici corporis et
sanguinis mensa participant, his cibum, qui in secessum digerendus est,
negant.
Et qua conscientia nos ab elemosinarum erogatione torpemus, qui
videlicet in aecclesiastica pace quiescimus, cum et sancti apostoli, qui
adversus totum mundum fuerant velut in bella congressi, in huius gratiae
studio legantur extitisse solliciti? Nam si liceret aliis, illi potuissent non
inconvenienter ab hac sollicitudine feriari qui nimirum et ad spargendum
novae fidei semen intenti et in tam acerrimo contra mundi perfidiam
|
|