Post Sextam nullus in claustro loquatur donec infantes de monasterio
exeant et minimus eorum alta uoce Benedicite dicat. Facto intervallo,
pulsata ad apparatum missae skilla, pulsato ad missam signo, oratione
facta dicatur ab infante letania, induantur qui celebraturi sunt missam
et seruituri sunt ad missam. Quarta et sexta feria si post Sextam et ante
missam per claustrum processuri sunt, non pulsetur skilla ad apparatum
missae, sed cum tempus processionis secretarius instare prospexerit,
sonet unum de mediocribus signis; quo audito statim silentium fit in
claustro. Discalcient se, manus abluant, in aecclesiam uadant factaque
oratione et pulsatis duobus signis, dictis quae dici solent processionem
faciant sicut in eisdem diebus in Quadragesima et in aestate de qua
posterius dicendum est. Post missam pulsato signo agatur oratio. Post
orationem uadant in refectorium accipere mixtum ebdomadarii coquinae
et mensae lector. Si uero alii sint, qui pro utilitate aecclesiae maiori
missae non possint interesse, in potestate abbatis uel prioris sit utrum
et ipsi mixtum accipere et statutam ebdomadariis debeant quantitatem
panis et potus habere. Alii uero fratres interim in choro sedeant et qui
uoluerint legant. Seruitoribus in chorum redeuntibus pulsetur signum
cantetur Nona. Cantata Nona exeat prior ad percutiendum cimbalum,
ebdomadarii coquinae et caeteri qui seruituri sunt ad iniuncta sibi officia.
<DE ORDINE DIURNO MENSIS NOUEMBRIS>
Kalendae novembris si die dominica euenerint, festiuitas Omnium
Sanctorum solenniter agatur; sequentibus uero priuatis diebus responsoria
dicantur Vidi dominum et lectiones longae ex prophetis. Si vero
dies kalendarum feria secunda aut tercia aut quarta euenerit, praecedente |
|