Bertoldus frater ducis Spoleti se in Marsiam contulit, Imperatore mandante.
Imperator a Sancto Thoma mouens castra sua XIIII mensis Octobris, pluvia ingruente
reuersus est ad Sanctum Germanum, ibique per dies septem moram faciens, inde digressus
est, iter faciens uersus Aquinum, suas orbis principibus dirigens excusatorias super facto
Terre sancte, super quo ipsum falso detulerat patriarcha Iherosolomitanus ad dominum
papam, quod cum Soldano treguas firmauerit in ignominiam nominis christiani; super quo
testimonium inuocat uenerabilium Wintoniensis et Cicestrensis episcoporum, magistrorum
domus sancti Iohannis et Teutonicorum, marescalci domus Hospitalis, et fratris Aymarii,
fratrum quoque predicatorum, qui treuguis initis interfuerant.
Illis diebus antemurale cecidit portarum monasterii Casinensis.
Tunc nobiles quidam romani ad Imperatorem aput Aquinum ueniunt ex parte senatus,
populique Romani; cum quo moram per triduum facientes ad Urbem reuersi sunt.
Tunc etiam iussu imperatoris pro munienda terra Sancti Germani, quod homines terre
ipsius ab Imperatore petierunt, domus nonnulle hinc inde ex parte Corarie et Uallis funditus
diruuntur.
Imperator de Aquino Soram se contulit, quam suis licet imparem uiribus renitentem,
ui cepit IIII o stante Octobris in festo apostolorum Symonis et Iude, et facta est cibus
ignis, Campanis militibus, qui ad ciuitatis ipsius defensam congregati fuerant, in Campaniam
fugientibus per montana, nonnullis ciuium igne ferroque peremptis. Sora ui capitur et
concrematur. Uersus:
Ui caperis, ui capta peris merito peritura.
Sora ruis, tua dampna luis, sero reditura.
Arx tamen Sorelle se ad opus tenet domini pape.
Tunc a Taffuro castellano rocce Guillelmi traditus in manus Imperatoris Guillelmus
de Sora cum quibusdam aliis, suspensus est extra Soram.
Imperator mense Nouembris per Insulam filiorum Petri redit Aquinum, ubi diem festum
celebrat beati Martini.
Magister domus Alamannorum a papa rediens, letos ad Imperatorem rumores defert
de compositione inter papam et ipsum. Idemque domino Thome de Capua tituli Sancte
Sabine presbytero cardinali obuiam in Campania uadit, cum quo ad Imperatorem uenit
|
|