Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 520


SED CONTRA est quod dicitur in Psalm. 90, 2: «Angelis suis Deus mandavit de te,
ut custodiant te in omnibus viis tuis».
Praeterea, Deus est pronior ad miserendum quam ad puniendum. Sed Deus
hominibus dedit daemones ad exercitium, ut habetur ad Ephes. ult., 12: «Non
est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et
potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum». Ergo videtur quod
multo fortius dederit Angelos ad custodiendum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, secundum Boetium in libro de Consolat.,
Deus providentiam suam quam de omnibus rebus habet, mediantibus quibusdam
causis exequitur. Ut autem in primo dictum est, quamvis omnium rerum
providentiam habeat, speciali tamen modo substantiae rationales suae providentiae
subduntur, inquantum altiori modo prae ceteris finem divinae bonitatis
natae sunt consequi, et per altius principium, quod est voluntas. Quia ergo
inter Deum et homines media est natura angelica, et secundum legem sapientiae
suae hoc est ordinatum ut inferioribus per superiora provideat; ideo ipsi
Angeli exequuntur divinam providentiam circa salutem hominum, adiuvando ad
tendendum in finem, et liberando ab his quae processum in finem impediunt: et
haec executio divinae providentiae per Angelos de hominibus, vocatur custodia
Angelorum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Deus est custos primus et principalis, apud
quem summa providentia residet: nec est propter suam insufficientiam quod
suam providentiam de hominibus exequitur per Angelos, sed propter ordine
suae sapientiae. Tum quia congruit Angelis, ut scilicet eis haec dignitas non
negetur, quod sint duces hominum reductionis in Deum; et in hoc Deum quodammodo
imitantur, inquantum cooperantur Deo in introductione hominum in
finem. Tum quia congruit hominibus, qui sunt in statu imperfectionis, quem
pueritiae Apostolus comparat 1 Corinth. 13; unde eis custodes tamquam pueris
assignantur, donec veniente quod perfectum est, evacuetur quod ex parte est.

Torna all'inizio