mandavit, quia ipse Dominus, qui vobis illa mandavit observanda 
per Moysen, ipse dicit nunc per prophetas nolle se huiusmodi 
sacrificia, et odire sabbata et alias sollempnitates vestras. Aut si 
dicitis: Non hoc dixit Dominus reprobando mandata Moysi, immo 
sua - ipso enim iubente preceperat illa Moyses -, sed in ira furoris 
sui loquutus est tamquam si diceret iratus pater filio suo: Nolo amplius 
ministerium et servitium tuum, quia non servasti precepta mea, 
talem et tam frivolum intellectum destruunt sequentia prophete 
verba, cum subditur: "Lavamini, mundi estote, auferte malum 
cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse, 
discite benefacere, querite iudicium, subvenite oppresso, iudicate 
pupillo, defendite viduam et venite, arguite me, dicit Dominus. Si 
fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, et si 
fuerint rubra quasi vermiculus, velud lana alba erunt". Ecce 
destruxit illa ut statueret ista; illa ostendit vacua, ut ista fertilia 
demonstraret. Non igitur in ira sua recusavit ea, sed reprobavit 
illa quasi puerilia et ostendit que perfectis et viris pro tempore 
convenirent. 
Vultis scire quod ita sit? Audite Ieremiam id ipsum apertius 
asserentem: "Ecce venient dies, dicit Dominus, et feriam domui 
Israel et domui Iuda fedus novum, non secundum pactum, quod 
pepigi cum patribus vestris in die qua apprehendi manum eorum 
ut educerem eos de terra Egipti, pactum quod irritum fecerunt, 
et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus, sed hoc erit pactum, 
quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus; dabo 
legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam 
eam". Quod si dicitis: Quare dedit Dominus patribus nostris 
precepta que non erant perpetue observanda?, dico quod ad duritiam 
cordis eorum. Vultis scire quod ita sit? Audite non me sed prophetam 
vestrum: cum enim reduceret Dominus ad memoriam prevaricationes 
filiorum Israel, qui egressi sunt de Egipto, per Iezechielem
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
 
  |