Raimundus Lullus: Ars amativa boni

Quinta distinctio, prima pars


65. Sapientia veritas
1. Sapientia et ueritas quaesiuerunt ab amico, in quo cognouerat
amatum suum.
2. Interrogabat amicus amorem: – Quae differentia est amabilis
in amabilitate sapientiae et ueritatis?
3. – Sapientia – dicebat amor –, scis ubi mortuus est amicus
pro amato suo?
4. Sapientia et ueritas amoris quaesiuerunt ab amico, quid celabat
ei suum amatum.
5. Exiuit amicus de tenebris et quaesitum fuit ab eo, quid duxit
eum in claritatem sciendi et amandi.
6. Increpauit amor amicum, quaerens ab eo, quare uendiderat
amatum suum.
7. – Amice – dixit amor –, quare tristaris et pauescis de amato
tuo?
8. Multi amores quaerebant ab amico, cum quo scrutabatur
amatum suum.
9. – Amor – dixit amicus –, de quo possem seruire et honorare
meum amatum?
10. Inuenit amor amatum deambulantem solum; amor interrogauit
eum, ubi perdiderat suum amicum.
66. Sapientia gloria
1. Quaesiuit amatus ab amico suo, utrum misceret bona malaque,
quae propter eius amorem sustinebat.
2. – Sapientia – dixit amor –, ubi occidit amatus amicum suum?
3. – Sapientia et gloria – dixit amatus –, quare puniuistis amicum
meum?
4. – Amice – dixit amor –, pateris tu poenam, cum scis amatum
tuum?
5. Multi amatores congregati fuerunt, quaerentes ab amore, de
quo erat plenum medium, quod est inter amatum et amicum.
6. Sapientia et finis et amor amati quaerebant a gloria, utrum
in ea quiescebat amicus.
7. – Sapientia – dixit gloria –, cum quo ligat amicus formam et
materiam amoris, cum suum amat amatum?
8. Quaerebat amor ab amico, utrum sciret, quid est amati aequalitas.
/*
9. – Amice – dixit amatus –, quare sumpsistis conuitationes ex
amoris minoritate?
67. Sapientia differentia
1. Multi falsi amatores amicum temptare uoluerunt, quaerentes
ab eo, quomodo suum contemplabatur amatum.
2. – Differentia – dixit amicus –, numquid es maior in amoris
sapientia, quam in amoris contrarietate?
3. Rogauit amorem sapientia, ut diceret ei, de quo principiatus
est amicus.
4. Quaesitum fuit ab amico, quare consistebat medium amoris
inter sapientiam et differentiam amoris.
5. – Finis amoris – dixit amicus –, numquid scitis, ubi sapientia
et differentia manent amoris?
6. Quaerebat amor a sapientia, utrum sine amoris differentia
posset exaltare suum intelligere in maioritatem.
7. Inuenit amicus amatum suum; quaerebatur ab eo, cum quo
inuenerat eum.
8. – Amice – dixit amor –, in quo dignouisti tuum amatum?
68. Sapientia concordantia
1. – Amoris sapientia – dixit amicus –, numquid in uobis est
amoris concordantia?
2. – Amice – dixit amor –, cum amatus sit dilectus et diligibilis,
numquid amare tuum principiatiuum est et principiabile?
3. A sapientia et concordantia quaerebat amor, utrum locutae
essent cum amico de amato suo.
4. Mirabatur amor de sapientia et concordantia, quare detrahebatur
eis apud amatum.
5. – Amice – dixit amor –, quid te facit maiorem habere concordantiam
amandi tuum amatum?
6. Quaesiuit amor a sapientia et concordantia, quare amatus
et amicus coaequati sunt.
7. Sapientia et concordantia quaerebant ab amoris maioritate,
quare laetabatur et quare minoritatem amoris amabat.
69. Sapientia contrarietas
1. – Amice – dixit amor –, quid est tibi occasio obliuiscendi
tuum amatum?
2. – Sapientia – dixit amicus –, et quid introiuit in amare meum
et deiecit ex eo meum amatum?
3. Pugnabant tres dominae amoris aduersus tres inimicos amoris;
quaesiuit amicus ab amore rationem huius belli.
4. Quaesitum fuit ab amore, utrum sciret, quid concordabat
amicum et amatum et quid destruebat eorum amare.
5. Ab ignorantia et contrarietate quaesiuit amicus, quare ciuitatem
aequalitatis intrare uolebant.
6. Ab amoris amico quaerebant amatores, utrum amare suum
minus esse posset in sapientia, quam in contrarietate.
70. Sapientia principivm
1. Amatores quaerebant ab amico, utrum sciret, ex quibus nationibus
erat populata ciuitas amati sui.
2. Quaesitum fuit ab amico, utrum sciret, cui suus amatus commendauerat
amoris thesaurum.
3. Quaesiuerunt amatores ab amico, utrum sciret, de quo est
ecclesia, in qua orat et contemplatur suum amatum.
4. Multi falsi amatores mirabantur de amore, cur adeo uehementer
satisfaciebat amico in diligendo suum amatum.
5. – Amice – dixit amor –, cur intrasti minoritatem ad odiendum
tuum amatum?
71. Sapientia medivm
1. In libro sapientiae amoris legebat amicus per amorem et
quaerebatur ab eo, utrum inueniret finem amandi.
2. Amatores inuidi quaesiuerunt ab amico, ut ea diceret eis,
quae in amandi maioritate illum faciunt permanere.
3. – Amice – dixit amor –, quare sciendi et amandi desideras
aequalitatem?
4. Infirmabatur sapientia; quaesiuit amor ab ea, quae suae infirmitatis
erat occasio.
72. Sapientia finis
1. Ad fidelem amicum falsi accesserunt amatores, quaerentes
ab eo, de quo sapientia et finis amoris rogabant amoris maioritatem.
/*
2. Ibat et redibat amare de amico ad amatum et interrogabatur,
quos rumores de amato suo nuntiabat amico.
3. Diligebat amicus amatum suum et petebatur ab eo, quid
suum sustinebat amare.
73. Sapientia maioritas
1. Temptabant falsi amatores amicum de sapientia et amore,
mirantes, cur illum a scire et amare non poterant separare.
2. – Sapiens amor – dicebat amicus –, scis, utrum te ponere
possem in aequalitatem amoris et amandi?
74. Sapientia aeqvalitas
1. Quaerebatur ab amico, utrum sapiens amor et maior amor
esse possent in aequalitate amici et amati.
75. Sapientia minoritas
1. Amor et timor quaesiuerunt ab amico, cui commendauerat
suum minorem amorem.
76. Volvntas virtvs
1. Dominae et domicellae amoris quaerebant ab amico, qui et
quales habebantur arbores in uiridario sui amati.
2. Dicebat amicus se multum diligere amatum suum; amor ab
eo quaesiuit, de quo uiuebat amare.
3. – Amoris differentia – dixit amicus –, numquid posset esse
praeter te uirtuosum amare meum?
4. – Amice – dixit amor –, per quid cognoscis uoluntatem
amati tui?
5. – Concordantia – dixit amor –, quare te posuisti inter amatum
et amicum?
6. Regem amoris interrogabat regina amoris, quare principiauerat
amicum suum de uirtute et amore.
7. Quaerebatur ab amico, quid illuminabat amare suum, cum
nocturnabat propter amorem.
8. – Amice – dixit amor –, dedistine uoluntatem tuam amato
tuo?
9. Amatores honoris et ualoris quaesiuerunt ab amico, quid
impellebat eum tantum laborare propter amorem.
10. – Amate – dixerunt seruitores amoris –, quare misisti in
amicum tuum uoluntatem et uirtutem et aequalitatem amoris et
amandi?
11. Quaerebatur ab amico, cur conscientiam habebat in
amando.
77. Volvntas veritas
1. Congratulati sunt falsi amatores a falsitate, quaerentes quare
amicus et amatus ab inuicem erant separati.
2. Amor a falsitate quaerebat, cur celabat amico differentiam
amoris, quae in amato suo existit.
3. – Amice – dixit amatus –, scisne quid est differentia ueritatis
et amoris?
4. Quaesiuit amatus ab amico, quid sibi dixit malum de uoluntate
et ueritate amati sui.
5. – Voluntas – amicus ait –, unde incepisti, cum incepisti odire
falsitatem?
6. Quaesitum fuit ab amico, in quo scribebat, cum intendebat
epistulam mittere amato suo.
7. Voluntas amici quaerebatur clamans: – Quid me comburit
propter finem amoris?
8. Mirabatur maior uoluntas amici, cur maior ueritas cruciabat
eam, ex quo diligebat ueritatem in maioritate amoris et amandi.
9. Per palatium sapientiae et uoluntatis interrogabat amicus
rumores de amato suo.
10. – Amor – ait minoritas –, et cur me deicis ex ueritate?
78. Volvntas gloria
1. Gloria quaerebat a uoluntate, utrum desideraret amatum et
amicum esse unam eandemmet essentiam.
2. – Voluntas et concordantia – dixit amor –, quomodo acquiescere
potes gloriae, in qua cruciatur amicus propter amatum?
3. – Voluntas – dicebat amicus –, cur in amandi poena mihi resistis?
/*
4. Amare et principiare et desiderare obuiauerunt sibi ad inuicem
in amore et quodlibet eorum interrogabat alterum de amato.
5. Scire uoluerunt amatores ab amore, utrum amicus et amatus
capi possent in amare suum.
6. – Volose et gloriose – dixit amor –, cur ad inuicem conuertimini
in fine amandi?
7. Inuenit amatus amicum suum; et quaerebatur ab amato,
utrum inuenerat eum, in maioritate uel in minoritate amoris et
amandi.
8. Quaesiuit amicus ab amore, utrum in amato foret aequalitas
uolendi et gloriandi.
9. Inuidebant amatores et quaerebant ab amico, cum quo uolificabant
et glorificabant eum dominae amoris.
79. Volvntas differentia
1. Quaerebat amicus ab amore, utrum esset desiderabile differentiam
esse in amato suo.
2. Ab amato et amico quaesiuit amor, utrum tantum distarent a
confusione, quantum a contrarietate.
3. Voluntas et differentia amoris inuenerunt amicum et amatum
se inuicem diligentes et quaerebant ab eis, quid faciebat eos mutue
sic amare.
4. – Amice – dicebant amatores –, ubi crescit tuum amare?
5. – Voluntas – inquit amicus –, cur intrasti differentiam
amandi?
6. Quaesiuit amicus ab amore, utrum amare sui amati esset
substantiale uel accidentale.
7. – Amice – dixit amor –, scisne cur amati et amici est desiderabilis
aequalitas?
8. Ab amici uoluntate quaesiuerunt amatores, cur erat modica
in amare.
80. Volvntas concordantia
1. – Concordantia – uoluntas ait –, cur de me conqueritur amatus?
/*
2. Odiuit amicus amatum suum et quaerebatur ab eo, de quo
principiauit odire suum.
3. Quaerebatur ab amico, utrum in amare suo diligeret concordare.
/*
4. Ab amato quaesiuerunt amores, utrum sustineret labores et
languores ex hoc, quod amatus erat.
5. – Amice – dixit amor –, quid te compellit oboedire tuo
amato?
6. – Concordantia – dixerunt amatores –, ubi ligatur uoluntas
amici et amati?
7. – Amice – dixit amor –, quid obligauit te seruire tuo amato
et eum honorare?
81. Volvntas contrarietas
1. – Voluntas – inquit amicus –, ubi quaeris amatum meum?
2. Quaerebat amicus a uoluntate sua, quae propinquior erat
illi, aut concordantia aut contrarietas.
3. – Voluntas – amicus ait –, cum quo possem uincere contrarietatem?
/*
4. Quaesiuit amicus a uoluntate sua, quid tantum remouerat
eam ab amato suo.
5. Ab amato quaesiuerunt amatores, utrum in uoluntate sua
coaequare posset amare et odire.
6. Maioritas et minoritas obuiauerunt sibi inuicem et quaesiuerunt
ab amico, utrum amatus a uoluntate sua priuare posset
amare.
82. Volvntas principivm
1. Voluntas inuenit amare, quod clenodia portauerat ad amatum
et quaesiuit ab eo, quae erant illa clenodia, quae miserat
amicus amato suo.
2. Ad amatum misit amicus amare suum et amor inuenit illud
interrogans, cur tam celeriter ibat.
3. A maiori amato quaesiuit maior amicus, utrum maiorem
amorem dedisset ei.
4. In igne amoris ardebat amicus clamando, quaerens unde
suum incepit ardere.
5. Quiescere uolebat amicus, quia uexatus erat prae amore et
dicebat: – Quid me excitat ad amandum?
83. Volvntas medivm
1. Equum uoluntatis equitabat amicus; amores autem interrogabant
eum, ubi equum suum adaquabat.
2. Quaesitum fuit ab amico, in qua parentela stabat cum amato
suo.
3. Ab amoris aequalitate quaerebat uoluntas, quid intendebat
amatus et amicus.
4. Quaesiuit amicus a minoritate, utrum amatus suus puniret
eum.
84. Volvntas finis
1. A uoluntate, fine et maioritate quaesiuerunt amatores, quid
facit amatum et amicum esse coniunctos.
2. Amoris dominae ab amico quaesiuerunt, quid uulnerauerat
illi suum amatum.
3. – Voluntas – dixit amicus –, quid te impedit uenire ad maioritatem
finis et amandi?
85. Volvntas maioritas
1. Ab amoris esse quaesiuit amoris priuatio, utrum sit maior
uoluntas, quae possit esse inter amicum et amatum.
2. In amoris maioritate languebat et moriebatur amicus; amor
autem ab eo quaerebat, cur non diligebat amatum suum amandi
minoritate.
86. Volvntas aeqvalitas
1. Quaesiuit minoritas ab amico, in quo gaudebat et delectabatur
uoluntas eius.
87. Volvntas minoritas
1. Mirabatur amoris minoritas et quaerebat, quomodo ab ita
remotis se poterant inuicem diligere amatus et amicus.
88. Virtvs veritas
1. – Virtus et ueritas – inquit amor –, quid est delectatio amati
et amici?
2. – Veritas – ait differentia –, cum quo uirtutem habetis attingendi
amare amati et amici?
3. – Amice – dixit amor –, quae sunt ea, quae tuum amatum
tibi repraesentant?
4. A ueritate et uirtute quaesiuit amicus, in quo scribebant librum
amati sui.
5. Quaerebatur ab amico, in quo palatio morabantur nuntii,
quos sibi miserat suus amatus.
6. – Amor – dixit amatus –, scitisne qui sunt socii amici mei?
7. Gula, luxuria et auaritia falsitatem inuenerunt, de amico
conquerentem, et interrogabant eam, cum quo destruebat eam
amicus.
8. Quaesiuit uirtus a ueritate, utrum id esset in amato suo, per
quod maioritatem sentiebat in amare.
9. – Amice – dixit amor –, quid te nutriuit tantum diligere,
quantum amabilis est tuus amatus?
10. Ait amicus: – Minoritas uirtutis et ueritatis, et cur adeo frequenter
uoluntati meae te repraesentas?
89. Virtvs gloria
1. Quaesiuerunt amatores ab amico, ubi colligebat fructum uirtutum,
quas seminabat.
2. – Amice – dixit amor –, quae sunt ea, quae te excitauerunt
ad magis amandum?
3. Falsi amatores ab amico quaesiuerunt, cur amatus amatoribus
indigebat.
4. – Amate mi – dixit amicus –, cum tu sis tam nobilis et tam
honorabilis in mundo, cur non habes plures amicos, quam inimicos?
/*
5. Quaesiuit amicus a gloria, cur ipse poenas amando sentiebat.
/*
6. A fine et a gloria quaesiuit amicus, cur in eis non poterat
quietem habere.
7. – Amice – dixit amor –, cum quo maiorificas amare tuum?
8. – Amice – dixit amatus –, cur intrasti in ciuitatem amoris et
aequalitatis?
9. Quaerebatur ab amico, cur oboediebat uitiis, cum pro eis
oboedire pateretur poenam, cadens in iram sui amati.
90. Virtvs differentia
1. – Differentia – dixit concordantia –, numquid est tibi uirtus,
per quam concordare meum sit de uirtute et de amare?
2. – Virtus – inquit amor –, quomodo resistis contrarietati
amandi?
3. Quaesiuit amicus a uirtute, utrum ipse posset esse una
eadem essentia cum amato suo, existente differentia inter eum et
amatum suum.
4. – Virtus et differentia – dixit amor –, numquid potestis esse
unum amare?
5. – Amate et amice – dixit amor –, quid facit uos esse distinctos
in amare?
6. Quaerebatur ab amico, qua ratione differentia et uirtus poterant
esse in maioritate amoris et amandi.
7. – Differentia – dixit uirtus –, cum amicus non sit amatus,
possemus tu et ego esse amatus et amicus?
8. – Amice – dixit amor –, scis unde minoritas amandi procedit?
/*
91. Virtvs concordantia
1. – Virtus – ait concordantia –, quid te facit a contrarietate
disparantem in amare?
2. Quaesitum fuit ab amico, quomodo incipiebat amare de uirtute
et concordantia.
3. – Amice – dixit amatus –, scisne cur amare oritur de amore?
4. Amores quaerebant ab amico, quos labores in amando patiebatur.
/*
5. Amatum et amicum interrogauerunt amatores, cur propter
amare iacebant in uirtutibus infirmi.
6. Quaerebatur ab amico, utrum totam suam concordantiam et
totam suam uirtutem applicabat ad amandum suum amatum.
7. – Virtus – ait concordantia –, quem equum equitabat amicus,
cum amato suo fugiebat?
92. Virtvs contrarietas
1. Vitia quaerebant a principio, ubi principiabat uirtutem de
uirtute; rogabantque illud, ut ibidem contrarietatem de contrarietate
principiaret.
2. – Virtus – ait amor –, numquid posses existere in medio
contrariorum?
3. Quaerebatur ab amatoribus, quare non ibant quietum in fine
amoris et amandi.
4. – Amice – dixit amatus –, quis te protexit, quoniam uictus
non fuisti in amandi maioritate?
5. – Contrarietas – ait concordantia –, possesne aequaliter in
uirtutibus et uitiis esse?
6. – Amice – dixit amor –, quid te facit cum inimicis amati tui
participare?
93. Virtvs principivm
1. – Virtus – ait amor –, quae sunt tuae regiones? Et tu amor –
ait uirtus –, ubi incepisti amare?
2. Rogabat amicus amatum suum, ut concederet ei uirtutes;
quaesiuit amatus ab eo, ad quid eas uolebat.
3. Quaesitum fuit a principio, utrum potuisset principiare uirtutem
in amandi maioritatem.
4. – Virtus et principium – ait amicus –, numquid potestis aequales
esse in amore et amare?
5. Veniebat amicus uisum amatum suum et quaesiuerunt ab eo
amores, utrum de longinquis finibus ueniret.
94. Virtvs medivm
1. Amatores multi quaesiuerunt ab amico, cum quo suum
amare faciebat uirtuosum.
2. Quaerebatur ab amico, in quo cognoscebat maioritatem uirtutis.
/*
3. Amatus et amicus quaesiuerunt ab amatoribus suis, utrum
sciret subiectum extensae uirtutis et amoris.
4. – Amice – dixit amor –, cum quo deicis ex amare tuo minoritatem?
/*
95. Virtvs finis
1. Mirabatur amor de uirtute et fine, quare quaerebant, ut daret
eis amor maioritatem sui amare.
2. Virtus et finis amoris quaesiuerunt ab amico, utrum aequaliter
esset sanus et infirmus propter amorem.
3. Amatores quaesiuerunt ab amico, qui erant uinctores et tortores
uincientes et torquentes propter amorem amatores.
96. Virtvs maioritas
1. Amatores amoris quaesiuerunt ab amico, cur eos reprehendebat
uirtus amandi.
2. Ab amoris aequalitate quaesiuerunt amatores, utrum essent
aliquis amans et aliquis amatus in amare uirtuoso aequales.
97. Virtvs aeqvalitas
1. Toxicatus erat amicus prae amore et quaerebatur ab eo, quid
potauerat eum amandi ueneno.
98. Virtvs minoritas
1. Cum tribus dominabus amoris manebat amicus; alia illarum
affligebat eum, alia occidebat eum, alia uero sustentabat
eum; et quaesiuit amicus ab amato suo, utrum sciret amorem.
99. Veritas gloria
1. Quaesiuit amicus ab amoris differentia, utrum gloria et ueritas
in amato suo essent rationes reales et inconfusae, alia existente
alia eodem numero.
2. In naui amoris nauigabant amatus et amicus per mare amoris
et quaesiuerunt amatores, qui sunt pisces maris illius.
3. – Veritas et gloria – dixit falsus amor –, ut quid cruciatis
seruitores meos?
4. – Amor – inquit amicus –, scisne quare gloria et ueritas alia
de alia inuicem conqueruntur?
5. – Veritas – inquit amicus –, ubi uerificas gloriosum? Et tu
gloria, ubi glorificas uerosum?
6. Comedebant et bibebant amicus et amatus super mensam
amoris et quaerebatur, qui erant seruitores eorum.
7. Amores ab amato quaerebant, cur in maioritate amoris et
amandi glorificauerat suum amicum.
8. – Verificare et gloriari – dixit amor –, ubi possetis coaequari
in bonitate, magnitudine, duratione et potestate, quoniam mittere
uos uolo ad amatum meum?
9. Amores multi quaesiuerunt ab amato, cur descenderat ad
amandum tantam minoritatem bonitatis, magnitudinis, durationis,
potestatis et ueritatis.
100. Veritas differentia
1. Amoris dominae desiderabant seruire amato et amico et
quaerebant, ubi possent eos inuenire.
2. – Veritas – inquit amor –, cur permanes in differentia amici
et amati?
3. Valores, reuerentiae et honores a ueritate quaesiuerunt,
quod pretium habuerat de amico, quem uendiderat amato.
4. – Veritas et differentia – dixit amor –, cur permanetis in
amare?
5. Quaesitum fuit a ueritate, cur in uerificare suo existebat finis
amandi.
6. – Veritas – dixit differentia –, qua natura potes existere in
amandi maioritate?
7. – Veritas – inquit amicus –, ubi repperisti aequalitatem amoris
et amandi?
8. – Minoritas – inquit maioritas –, quare uis, ut amatus non
emat amici uoluntatem?
101. Veritas concordantia
1. – Contrarietas et parcitas – dixit amor –, cur resistitis mihi
ad dandum ueritati concordare et amare?
2. Quaesiuit amatus ab amico suo, utrum sciret, quomodo principiabat
amare.
3. – Amor – dixit amicus –, quomodo sufficere posset amare
amato meo?
4. Imperatores et reges quaesiuerunt, quid portabat ad amatum
et amicum amoris secreta.
5. A maiore amato et maiore amico quaerebant amores, utrum
coniuncti essent in maiori ueritate et concordantia amoris.
6. – Veritas et concordantia – dixerunt flores amoris –, cur aequales
existitis in amore et amare?
7. Stabat amor otiosus et quaesiuerunt amatores ab eo, ubi
perdiderat amare suum.
102. Veritas contrarietas
1. Quaesiuerunt amatores ab amico, utrum sciret, quibus armis
ueritas et falsitas ad inuicem pugnant.
2. Amoris differentiae amicum inquirebant, quaerentes a ueritate,
ubi prae amore languebat.
3. Amores ab amato quaesiuerunt, quibus uirgis feriens disciplinabat
amicum suum.
4. – Veritas amoris et contrarietas amoris: Et qui sedauit resistentiam,
quam habere solebatis in amare?
5. – Aequalitas – ait amor –, numquid esse potes de ueritate et
contrarietate?
6. – Veritas – amicus ait –, numquid amor amare suum uult
duplare, ut amandi minoritati resistat?
103. Veritas principivm
1. – Amor – inquit amicus –, nonne uerificare et principiare
sunt in amare meo?
2. Amare inuenit uerificare, quaerens ab eo, utrum ueritas uel
principium principiassent illud.
3. Interrogabat amicus ueritatem et principium dicens: – Numquid
est amatus meus adeo potens, quod principiare posset
maius amare et uerificare?
4. Ab amoris aequalitate quaesiuerunt amatores, utrum ipsa
posset esse in uerificare, principiare et amare.
5. – Minoritas – inquit amor –, numquid uelles esse in maioritate?
/*
104. Veritas medivm
1. Amoris dominae ab amoris medio quaesiuerunt, quid erat
finis et complementum amoris.
2. – Amor – amicus ait –, nonne posset amatus meus dare mihi
maioritatem ueritatis et amoris et amandi?
3. – Amice – dixit amor –, ubi tuum imaginaris amatum?
4. – Amor – dixit amicus –, numquid ego possum perdere amatum
meum?
105. Veritas finis
1. – Amor – amicus ait –, ex quo me dedisti amato meo? Nonne
tanta est tibi potestas et iustitia, quod des mihi meum amatum?
2. – Amores – dixerunt amatores –, cur assistunt in labore amicus
et amatus?
3. – Veritas et finis – ait minoritas –, cur me captum detinetis
in carcerem maioritatis?
106. Veritas maioritas
1. – Maioritas – inquit amor –, nonne potest esse in maiori ueritate
aequalitas amici et amati?
2. Amores, ualores, reuerentiae et laudes quaesiuerunt ab
amico, quid exstinguebat ei suum amare.
107. Veritas aeqvalitas
1. Ab amico quaerebant amatores, utrum in eius essentia ueritas
et amor aequales esse possent.
108. Veritas minoritas
1. – Minoritas – inquit amor –, cum quo aufertis amatores ab
amato meo?




1150




1155




1160




1165




1170




1175




1180




1185




1190




1195




1200




1205




1210




1215




1220




1225




1230




1235




1240




1245




1250




1255




1260




1265




1270




1275




1280




1285




1290




1295




1300




1305




1310




1315




1320




1325




1330




1335




1340




1345




1350




1355




1360




1365




1370




1375




1380




1385




1390




1395




1400




1405




1410




1415




1420




1425




1430




1435




1440




1445




1450




1455




1460




1465




1470




1475




1480




1485




1490




1495




1500




1505




1510




1515




1520




1525




1530




1535




1540




1545




1550




1555




1560




1565




1570




1575




1580




1585




1590




1595




1600




1605




1610




1615




1620




1625




1630




1635




1640




1645

Torna all'inizio