Quinta declinatio
Nominativo haec species, genitivo huius speciei, dativo huic speciei,
accusativo hanc speciem, vocativo o species, ablativo ab hac specie;
et pluraliter nominativo hae species, genitivo harum specierum,
dativo his speciebus, accusativo has species, vocativo o species, ablativo
ab his speciebus.
Cuius declinationis? Quintae. Quae est agnitio quintae declinationis?
Haec est: cuius genitivus et dativus singularis in ei divisas sillabas
desinit, accusativus in em correptam, vocativus est similis nominativo,
ablativus in e productam, genitivus in erum correptam, dativus
et ablativus in bus correptam.
De formis nominum
Sunt autem formae nominum casuales sex. Formas quidem, hoc
est similitudines, declinationum sex esse dicimus, eo quod tot habeant
varietates, quot sunt casus.
Ex quibus alia est monoptota, quae pro omni casu una eademque
terminatione fungitur, ut sunt nomina litterarum et numerorum a quattuor
usque ad centum et si qua sunt similia, ut hoc a huius a, hoc alpha
huius alpha, hi et hae et haec quattuor horum et harum et horum
quattuor.
Alia est diptota, quae duos diversos casus tantummodo habet, ut
tabi et tabo.
Alia est triptota, quae tres casus habet dissimiles, ut musa musae
musam, scannum scanni scanno.
Alia est tetraptota, quae quattuor habet diversos casus, ut vir viri
viro virum.
Alia est pentaptota, quae terminationes quinque diversas comprehendit,
ut dominus domini domino dominum domine.
Alia est exaptota, quae sex casus continet dissimiles, ut unus unius
uni unum une ab uno.
|
|