animo Sancto Clementi obtult, et chartulam  
confirmationis inde faciens Domno Trasmundo  
Abbati legaliter tribuit. 
Iste siquidem Abbas cum esset Episcopus,  
et Ecclesiam Sancti Pelini miro opere renovasset,  
et etiam Sancti Phanphili Sulmonensem Ecclesiam  
jam renovare coepisset, quamvis possessionibus  
non extiberaret, imo, sicut supra, notavimus,  
detrimentum pateretur, tamen non fuit contentus  
humilitate prioris Ecclesiae quae fuerat  
aedificata a Ludovico imperatore in loco ubi  
ob hoc usque hodie dicitur ad Sanctos novos,  
aedificavit novam Ecclesiam, in qua coëgit  
manere congregationem, volens ibi si tempus  
haberet, et Deus vellet, transferre Beatissimum  
Clementem. 
1076.  77.  78. et 79 
Veruntamen Deus ejus nisibus obstitit, et  
quod ipse praeordinaverit ut homo, sicut in  
sequenti dicemus, evenire non potuit. Tunc  
siquidem volvebantur anni Dominicae Incarnationis  
millesimus septuagesimus sextus, et  
septimus, et octavus. In tempore etiam  
Abbatis hujus et Episcopi, in anno videlicet  
ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi  
millesimo septuagesimo nono, quidam  
Spanus nomine dedit Monasterio Sancti Cle:nentis  
pro remedio animae suae Ecclesiam Sancti Sylvestris,  
quae est in Caramanico, cum tenementis  
et pertinentiis ejusdem Ecclesiae, sicut  
in charta ab eo facta legitur. 
Ugo namque Malmazettus videns novas  
munitiones fieri, et metuens ipsas fore impedimentum  
sibi, invaserit multa Castella, et  
munitiones, et maximam partem illius regionis  
finxit se amicabiliter velle habere colloquium  
cum Abbate. Tetendit insidias, illumque  
improvisum, et minus cautum comprehendit,  
in carcerem trusit, et tamdiu ligatum tenuit,  
donec omnia nova aedificia dirueret, et  
habitatores rebus et utensilibus spoliaret. Postquam  
omnia sicuti sibi placuerat demolitus est,  
Abbatem solvit, et liberum abire permisit.  
Qui rediens ad Abbatjam cum eam nudam et  
bonis spoliatam videret, et unde posset vivere  
in ea non inveniret, tristis et verecundus, partim  
quia destructum videbat quod aedificaverat,  
partim propter dedecus quod sibi grave  
illatum fuerat, postquam per octo annos praefuit  
Abbatiae, regressus est ad Sanctum Pelinum  
suum Episcopium,  ibique paucis diebus  
postea vivens, reddidit carnis debitum, et moriens  
quinto Calendas Decembris, ibidem in  
Ecclesia Sancti Pelini meruit habere sepulcrum.  
Monachi autem in destructione Ecclesiae quae  
facta fuerat, ut praediximus, ab Ugone Malmazetto  
in tempore Trasmundi Abbatis Sancti Clementis,  
et Sancti Pelini Episcopi, per diversa loca  
dispersi, quando potuerunt reversi sunt ad  
Monasterium, et ante Corpus Sancti Clementis,  
quae pars sola Ecclesiae cum quatuor tantum  
veteranis Monachis integra remanserat,  
quos quatuor Monachos in ipsa Monasterii  
mutatione vixisse nostri majores tradunt. Quia,  
nunquam recedimus a loco quem elegit Dominus,  
et in quo Dominus noster Beatus Clemens  
voluit requiescere, non enim sine Dei nutu hic  
Ludovicus Imperator Domino templum istud  
aedificavit, et ideo non aliter quam corpus  
sine anima poterit quis nos alibi transferre,  
quia potius mori volumus, quam hinc discedere.  
Cetera enim praeter locum ipsum, in  
quo supradicti quatuor Monachi ante Sanctum Clementem 
  |  
  |