Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 381

Tomus I


remanet, quod me beneplacitis vestris non
obliget, et mandatis exponat. Et novit Altissimus,
quod in his vivere, sub iis senescere
cupio, et dum modo mori placeat concupisco.
Ad haec [clementissime principum] ne
celem in me quod vel data venia timens
loquar, quod in literis vestris, quidam
me favor terruit: videlicet, ubi dicit, hortando
mandamus, quatenus circa servitia nostra,
et maxime rationum nostrarum te geras more
solito sollicitum, et attentum, quia licet
tibi super iis socios adjunxerimus, Serenitas nostra
tamen tibi tantummodo noscitur inhaerere.
Fateor domine, quod ex verbis istis
favor grandis resultat, nisi contrarium innuant,
quod pigrum scilicet arguant, vel fereant
negligentem. Ad quod si est delator,
aggreditur vox libera innocentem, et si
homo vel angelus est, qui sibi super his placuit,
etiamsi nomen habuit, tamen anhelitum
perdidit inter filios veritatis. Et certus
sum, quod quantumcunque sit de latere, qui
contra me lasciviat, si votis meis Altisssimus
faveat, ut pedibus vestris assistam, iniquitas
adversus me oppilabit os suum. Det
aurem dominus et cito, vaniloquiis istis
finem, ut visus eorum vos doceat, et
relatus moram abbreviet, patrem ad filium
benefactorem, et dominum ad fideles
reducat.

Torna all'inizio