quatenus nobili viro … militi peregrino, de nostris partibus oriundo,
quem ad contemplationem sui alma urbs in fervore devotionis e longinquis
adduxit, tam veronicam quam alia famosa sanctuaria dicte urbis
ostendi, quam prius poteritis, faciatis.
Regi Anglie illustri Hugo cardinalis.
Cum multa nuper amaricatione mentis audivimus, quod, violata sacrarum
edium libertate, pecuniam decime regni vestri terre sancte subsidio
deputatam, que per nuntios apostolice sedis apud novum templum Londoniense
ac alia sacra loca Regni predicti deposita fuerat, amoveri de locis
ipsis mandavit et in erarium vestrum transferri, qua ratione suffulta nescimus,
regia celsitudo. Cuius rei series ad sanctissimi patris domini nostri
summi pontificis et sacri collegii dominorum cardinalium famotenus
deductam noticiam, materiam in eis grandis admirationis, gravis turbationis
et multi murmuris suscitavit. Licet autem nos credere simpliciter
non possimus, quod regalis sublimitas, que inter alios orbis principes promotionem
felicem et victoriosum exitum negotii dicte terre speciali quadam
affectione, cum ardore devotionis multimode zelavit semper et zelare
non cessat, talia, per que non modice eidem terre pararetur impedimentum,
fieri mandavisset, ex fama tamen rem huiusmodi referente commoti
|
|