Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 414

Tomus I


Cap. XVII.
Capitaneo regni Siciliae, ut firmus existat in
fide, abjiciendo omnem rancorem, si aliqua frivola
fuerunt ei relata.
Irati satis et moti quodammodo fuimus,
unde potuerunt verba illa deformia, conscientiam
tuam laesura, procedere, et tuae
mentis stabilis sic subito turbare quietem. Sed
gavisi multo magis fuimus, quod fidei tuae
probata sinceritas, ad verba tam frivola flecti
non potuit: sed quo magis hujusmodi verba
sensit inania, eo plus in nostris servitiis,
tua firma stat et fixa constantia, quam fidelitas
incorrupta coadjuvat, et pro qua laudabilium
operum experimenta perorant, et constantiae
nostrae puritas, testis videlicet
extraneo quolibet delatore solennior, interpellat.
Namque posset aut deberet dici de nobis,
aut inesse tibi dubietas, cum praeter affectionis
occultae praesagia, quae videri non possunt
ad oculum, sentias saltem ab experto
fiduciam, dum negotia nostra tibi secure committimus,
et tanquam alteri parti nostri corporis,
fiducialiter inhaeremus. Omnes igitur,
si quae tibi rancoris propterea remanserunt,
expelle reliquias, et dubietatis cujuslibet
abstersa caligine vel rubigine, de immutabilis

Torna all'inizio