Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 288

Tomus I


nos in partem solitae sollicitudinis
reddendos elegimus, et suavibus regni
nostri solatiis, [personam nostram]
providimus subtrahendam. Sic facti noviter
in hujusmodi hostium detrimenta
magnanimes, ut nullis quasi praeteritis fatigari
laboribus, nullis effusis sumptibus fastiditi,
nunc videamur ad bella solito fortiores
occurrere, nunc ad eroganda stipendia et praemia
largienda pro meritis, satis consueto foecundius
nostrae munificentiae gremium aperire:
Ecce igitur corpore sospites, corde fortes, ad revisendas
partes Italiae potenter accingimus:
thesauros undique de regni fertilitate congerimus,
et nostrae potentiae brachium sic congregatis
circumquaque praesidiis roboramus,
ut in proximo et victorioso nostrae Majestatis
adventu, spe diuturna fidelium respirante,
conterantur, medullitus corda rebellium,
quae nobis absentibus forsan inaniter gloriantur.
Vos autem, viri fortes [quos velut in
fidei soliditate firmatos, reddit quaevis
negotiorum et temporum qualitas in nostra
devotione praeclaros] spem firmam fiduciamque
concipite, quod in summum exterminium
nostrorum rebellium, ad partes ipsas,
in proximo potenter et magnifice veniemus.
Interim autem sic in servitiis nostris persistite,
sic ad confusionem hostium [sicut

Torna all'inizio