Paulus I Papa: Epistolae

Pag 523


optamus, de vestra inmensa sospitate laetos reddere annuit. Nihil enim nobis dulcius,
nihil suavius in hac vita extitit, quam vestrae incolomitatis gaudia assiduae prosperis
relationibus addiscere, dum nimirum prosperitatis vestrae laetitia sanctae Dei ecclesiae
exultatio et omnium orthodoxorum extitit uberrima defensio.
Et eis denique a vobis directis syllabis nos certos et in omnibus reddidistis,
vos paratos adesse in adiutorium et defensionem sanctae Dei ecclesiae, in quibus
necessitas ingruerit, atque in ea vos fide et dilectione firmiter esse permansuros, quam
beato Petro apostolorum principe atque beatissime recordationis domno et germano
meo Stephano, sanctissimo papae, polliciti estis, omnia adpleri et inviolabiliter conservari
adfirmantes, quae eidem Dei apostolo polliciti et ob veniam delictorum
vestrorum confessi estis. Quod quidem nos, dum cor excellentiae vestrae in manu
Dei est et divina benedictione sanctae unctionis gratia per apostolum eius et regni
caelorum clavigerum, beatum Petrum, in regem, excellentissime atque praecellentissime
rex, esse dinosceris unctus, – magna nobis id est confidenti spes, quod in ea ipsa
caritate et dilectione adque promissione, quam caelestis regni ianitori spopondere
studuistis, vos firmiter esse permansurum, dum et procul dubio et per litteras et
vestros sedulae destinatos missos nobis confidendi materia conferitis.
Unde et nos firmiter in vestra caritate et dilectione cunctis diebus vitae nostrae
erimus permansuri, et nullus nos poterit per quamlibet temporum interruptionem a
vestro amore et caritate atque dilectione, que medio nostrum adnexa est, separare.
Pro quo obnixis deprecationibus queso et coram terribili futuro iuditio excellentiam
vestram coniurans deprecor, ut, iuxta quod ex vestro mellifluo ore prolata et beato
Petro promissa sunt, firma constantia permanere iubeatis, respuentes inimicorum
sanctae Dei ecclesiae et fidei orthodoxe inpugnationum inpias suasiones et inanes
promissiones; et Deo magis et beato Petro semper placere procurate, qui vobis presentis
regni gubernacula tribuit, quatenus, ut temporalis regie potestatis vel culmen
largiri dignatus est, caelestia quoque vobis regna perenniter tribuat possidenda et inmensas
de ostibus apostolorum principis suffragiis largiri dignetur victorias.
De eo vero, quod innotuit excellentia vestra, vobis a Desiderio Langobardorum
rege esse insinuatum, nullam malitiam vel invasionem a Longabardis in nostris
partibus fuisse infertas, omnino credat nobis benivola excellentia vestra, non veridice
in hoc vobis direxisse. Etenim, benignissime fili et spiritalis noster compater,
christianissime rex, dum tantas sedulae ab eisdem Longabardis devastationes in nostris
finibus ac civitatibus facte fuissent et a nobis ex hoc ammonitus fuisset, comminationis
suae ad nos direxit litteras, quas necessitate coacti infra nostras apostolicas litteras
hoc preterito anno vestrae excellentiae direximus intuendas. Hostiliter quippe in
civitate nostra Synogaliense pergentes, ferro et igne, que extra eandem civitatem consistebant,
devastaverunt et, plurimam exinde abstollentes praedam, aliquantos ibidem
interfecerunt homines. Similiter et in partes Campaniae, id est castro nostro qui

Torna all'inizio