: De paenitentia regum et de investitura regali collectanea

613


velimus et gloriam vestram prospere semper apostolicis suffragiis augeri desideremus.
Leo quartus Lodvico augusto: Nos si incompetenter aliquid egimus, et in subditis iustę
legis tramitem non conservavimus, vestro ac vestrorum missorum cuncta volumus emendare
iudicio, quoniam si nos, qui aliena debemus corrigere, peiora committimus, certe non veritatis
discipuli, sed, quod dolentes dicimus, erimus pre cęteris erroris magistri. Inde
magnitudinis vestrę magnopere clementiam inploramus, ut tales ad hęc quę diximus perquirenda
missos in his partibus dirigatis, qui Deum per omnia timeant et cuncta, quemadmodum
si vestra presens fuisset imperialis gloria, diligenter exquirant; et non tantum
hêc, quę superius diximus, exagitent, sed sive minora, sive etiam maiora illis sint de
nobis indicata negotia, ita eorum cuncta legitima terminentur examine, quatenus in posterum
nihil sit, quod ex eis indiscussum vel indiffinitum remaneat.
Leo Magnus in epistola
ad Martianum augustum capitulo CX.: Quamvis necessarie frater meus Anatholius
consuluisse videatur, ut ordinatorum suorum errorem deserens in assensum catholicę fidei
salubri correctione transiret, custodire tamen debuit, ut qui vestro beneficio noscitur consecutus
nullius cupiditatis pravitate turbaret. Nos enim vestrę fidei et interventionis
habentes intuitum, cum secundum suę consecrationis auctores eius inicia titubarent,
benigniores circa ipsum, quam iustiores esse voluimus.
Et paulo post: Propria
perdit
qui indebita concupiscit. Satis sit predicto, quod vestrę pietatis auxilio et mei favoris
assensu episcopatum tantę urbis obtinuit.
Idem Leo ad Pulcheriam augustam capitulo
XLVIIII.: Frater et coepiscopus meus Anatholius parum considerans, quantę pietatis
vestrê beneficio et mei favoris assensu Constantinopolytanę ecclesię sacerdotium fuerit consecutus

et cętera. Epistola Karolomanni capitulo LXXVI, quę sic incipit: In nomine
Domini nostri Iesu Christi. Ego Karolomannus, dux et princeps. Per consilium sacerdotum
et optimatum meorum ordinavimus per civitates episcopos et constituimus super eos
archiepiscopum Bonefacium, qui est missus sancti Petri.
Fulgentius in libro de veritate
predestinationis et gratię: Quantum pertinet ad huius temporis vitam, in ecclesia nemo
pontifice pocior et in hoc seculo christiano imperatore nemo invenitur celsior.
Petrus
apostolus omnium hominum conditioni omnique gradui precipit dicens: Subiecti estote
omni humanę creaturę propter Deum, sive regi quasi precellenti.
Et paulo post: Deum
timete, regem honorate.
Et magister gentium Paulus: Omnis anima
potestatibus sublimioribus
subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo. Quę autem sunt, a Deo ordinatę
sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit.
Et post pauca: Reddite
omnibus debita.
Et quibusdam interpositis subintulit: Cui timorem, timorem; cui honorem,
honorem.
Simplicius papa: Privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur
potestate.
Leo papa: Propria perdit qui indebita concupiscit. Gregorius ad
Mauricium inperatorem: Potestas super omnes homines pietati dominorum meorum celitus
data est.
Eugenius apostolicę sedis reverendus pontifex: Episcopi extra trium ebdomadarum
spacium a propriis episcopiis non morentur, nisi iussu regis.
Quod Gallicana

Torna all'inizio