insignitus, cum apostolicis litteris ad aulam regiam missus, ab aulicis amministratoribus
non est admissus, sed per quinque fere dies ad beati Petri et apostolicae sedis
iniuriam pro foribus mansit exclusus. Quod ille, utpote vir gravis et patiens, aequanimiter
tulit, legati tamen officium, quo fungebatur, implere non potuit. Clausum
itaque signatumque mysterium consilii, cuius erat gerulus, retulit, quia regiis eum
presentare conspectibus curialium plectenda temeritas non permisit. In qua nimirum
inopinatae presumptionis audacia tanta disputandi videretur inesse materia, ut et
Demostenis eloquentiam vincat et copiam Tullianae facultatis excedat. Unde si vellemus
iniuriam nostram districtius persequi, iure possemus optendere, quia vos Romanae
aecclesiae vosmet ipsos ipso dono privastis, qui scilicet ei preiudicii vestri gratis contumeliam
intulistis. Ille quippe foedus amicitiae violat, qui gratis amicum per offensionis
molestiam pulsat. Nam et Dominus Iudeis per Hieremiam ait: Ecce feriam
domui Israel et domui Iuda foedus novum, non secundum pactum, quod pepigi cum
patribus eorum, pactum quod irritum fecerunt . Ille ergo irritum reddit beneficii pactum,
qui prior violat amicitiae sacramentum. Verumtamen Romana aecclesia non vult
exagerare quod pertulit, sed perseverare cupit in munere, quod regio culmini liberaliter
prerogavit.
Regius advocatus.
Quod domino nostro regi reverenter adscribis innocentiam, digne facis. Quod
autem amministratoribus aulae publicae devolvis e diverso calumniam, videtur iniustum.
Quicquid enim circa vos in huiusmodi casibus actum est, ad hoc nos regiae matris
impulit imperiale preceptum, non propriae libertatis arbitrium.
Defensor Romanae aecclesiae.
Et ego tibi secundum cordis tui duritiam respondebo. Dico enim, quia Dei omnipotentis
optemperare sermonibus aliquando peccatum est.
Regius advocatus.
Ad hoc, quod asseris, mens humana concutitur, et christianae pietatis ferre non
valet auditus.
Defensor Romanae aecclesiae.
Quia hoc tantopere miraris, illud etiam consequenter adicio, quia propter hoc,
quod Deo quidam promptus obedivit, funditus periit; alius ob id, quia obtemperare
contempsit, ad cumulum gratiae plenioris ascendit.
Regius advocatus.
Incredibile est valde, quod dicis. Verumtamen si vales exemplis approbare quod
loqueris, dic, quis unquam Deo obedivit ac propterea periit?
Defensor Romanae aecclesiae.
Non te latet, quia Iudae Scariothi, qui iam accepto consilio eum traditurus erat,
Dominus ait: Quod facis, fac citius . Postmodum quoque, cum ad eius osculum accedere
presumpsisset, adiecit: Amice, ad quod venisti , subauditur: "perfice". Sed quia
miser his sermonibus efficaciter oboedivit, irrevocabiliter periit.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|