Gothofredus de Bussero: Chronica

244


consecrata fuit ecclesia Clarevallis et die S. Augustini obiit beatus Dominicus
Bononie.
Anno domini 1222 Lanfrancus de Mugio de Pergamo fuit potestas
Mediolani. tunc fuit guerra capitaneorum et vavassorum Mediolani contra
populum. Ardigotus Marcellinus erat caput populi et dominus Otto de
Mandello erat caput capitaneorum et vavassorum et omnium nobilium
Mediolani. et celebrata est pax in mense augusti in festo S. Marie:
tunc stella apparuit eum cauda magna et fuit luna quasi mortua apud
stellam. eo anno in nativitate Domini terra tremuit fere quod tota Brixia
corruit.
Anno domini 1226 Guasma Ruscha fuit potestas Mediolani. et tunc
obiit sanctus Franciscus.
Anno domini 1228 Faba de Brixia fuit potestas Mediolani. eo anno
fuit mutatum broletum Mediolani. et canonizatus fuit s. Franciscus.
Anno domini 1233 dominus Oldradus de Treseno seu de Alando
fuit potestas Mediolani. et fecit comburere hereticos et ipse Oldradus
fecit edificare palatium de Oxiis.
Anno domini 1240 in Brogondia imperiali terra soluta a montibus
circa quinque millia hominum suffocati sunt. nam unus maximus mons
se dividens ab aliis montibus per plura miliaria cujusdam vallis transiens
ad alios montes accessit in valles, omnes villas, terra et lapide
cooperiendo. tunc judeus dissipando unam rupem pro ampliando vincam
in medio duorum lapidum invenit concavitatem sine ulla divisione et
fissura, in qua concavitate repperit librum unum quasi folia lignea habente,
tribus linguis scriptum, adventum domini ab Adam usque ad Christum
et quibus proprietatibus videlicet uniuscujusque mundi exprimendo
principium tertii mundi, et in hoc tertio mundo posuit quod Christus
nasci debebat de virgine Maria ut pro salute hominum moreretur. ideo
legens Judeus mox cum sua familia fuit baptizatus. et in hoc libro erat
scriptum quod debebat reperiri tempore Fernandi regis Castelle quod
factum fuit 1250, die 2.a aprilis.
Eo anno beatus Petrus Martyr fuit occisus apud Barlassinam, quem
canonizavit Innocentius papa quartus
Anno domini 1252. Jo. Henricus civis Mantue, nominatus a Mediolanensibus
Giroldetus, fuit potestas Mediolani et fuit tante bonitatis et
firmitatis, quod credebatur quod Deus per se operaretur et non antea
nec postea fuit potestas similis Mediolani, et ut creditur per invidiam
fraudulentorum fuit mortuus. eo anno idem potestas ad inceptum sui
regiminis fecit destruere domos existentes circa broletum comunitatis
Mediolani et fecit fieri palatia que sunt circa broletum comunitatis
Mediolani a tribus partibus, super quibus causantur cause comunitatis
Mediolani eo anno die XI kalendas julii dictus potestas obiit Janue,

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio