Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 159

I


satagisse. Nichilominus inexcusationem admictam,
quia etsi animal risibile non sis,
insensatus tamen non es. Odore enim pabula
sentis. Dignum hercle erat ut odorem et reuerentiam
tanti uiri sensisses, qui te heroum
gesta recensens tam magnifice credendum esse
canit in affrica, ut non dubium sit, cum Scipionem
et ceteros uictoriosissimos refert quin post
eorum uirtutem animi te non paruam sepius
trihumphi causam, referat extitisse; nec te
credamus ab epiro maternam, aut a micenis
paternam traxisse originem, nec maroneas
laudes adhuc omnes consecutum fuisse;
nunquam te premat humana sessio, nunquam
sella, nunquam freno specteris decorus; sed
grandeui illius Abbatis agrestes, sine intermissione
baculis et crebris ictibus dorsum
tuum examinent, atque ceno stipulis et immundo
cinere iactando per agros psalmis scilicet importunis
usquequaque, conterant in eternum.
Sed ne longius tedio tibi sim domine mi
dum placere studeo, ad complicationem litere

Torna all'inizio