| aeternae perditioni tradidit, per universum paene mundum sic obtinet
 principatum, quatenus nullus ad regimen pontificale vel abbaticum sive
 ad officium qualecumque ecclesiasticum perveniat, nisi per ipsum.
 Quis, quae dicturus sum, audit, dolens non obstupescit? En Christus verus
 Dominus, pastor bonus, suo gregi sollemne et salutare bonumque dedit
 praeceptum, quod oblivioni tantae proiectum est, ut nemo appareat qui
 eius iam reminisci audeat. Vultis audire quod est illud?  Gratis  - inquit -
 accepistis, gratis date.   E contra vero impia cogitatio quae maligne semel est
 exorta in impii Simonis corde et quae illico est damnata a tanto apostolo
 cum suo auctore, ubique sic est sparsa sollemniter, ut nemo fere ad altaris
 officio accedat, nisi prius agat opere quod idem cogitavit nequiter corde,
 et donec eidem maledictioni tanto profundius se subiciat, quanto esse noscitur
 peius malum facere quam cogitare. Utinam haec maledictio illos
 percuteret tantummodo qui Dei donum vendere aut emere praesumunt
 audaci corde et impio! Verumtamen hic tam noxius est reatus, ut non solum
 qui faciunt et qui consentiunt, verum etiam eos qui facientibus non resistunt
 et obpugnant, sic poenaliter obliget, quatenus maledictione quae
 Simoni a Petro est illata minime procul dubio careant. Ne forte mentiri me
 arbitremini, quid de hac re noster patronus sentiat beatus Ambrosius audite.
 Ait enim: «Nam et lepram cum Giezi a sancto suscepisse se credant
 Heliseo, qui gradum sacerdotalem se existimant pecuniis comparare.
 Nam, sicut validioribus morbis capite vitiato reliquum necesse est corpus
 inundatione superioris morbi letaliter irrigari, ita et ii qui caput videntur
 esse ecclesiae, morbo pestifero fraternum vitiant corpus, ut nihil ex totius
 corporis compage insauciatum possit evadere, quod neglegentium sacerdotum
 vitiositatis mortale non infecerit virus. Ita videas in ecclesia passim
 quos non merita sed pecuniae ad episcopatus ordinem provexerunt». Verumtamen,
 | 
 |