Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 74


aecclesiae archipresule totiusque Britannicae insulae primate,
considentibus secum uiris uenerabilibus Thoma Eboracensi archiepiscopo
Willelmo Londoniensi episcopo Goisfrido Constantiensi,
qui cum transmarinus esset episcopus in Anglia multas possessiones
habens cum ceteris in concilio residebat, Walchelino
Wintoniensi Hermanno Siraburnensi Wulstano Wiricestrensi
Waltero Herefordensi Gisone Willensi Remigio Dorchacensi seu
Linconiensi Herfasto Helmeanensi seu Noruuicensi Stigando
Selengensi Osberno Exoniensi Petro Licifeldensi. Rofensis aecclesia
per idem tempus pastore carebat. Lindisfarnensis qui et
Dunelmensis episcopus canonicam excusationem habens concilio
interesse non poterat.
Et quia multis retro annis in Anglico regno usus conciliorum
obsoleuerat, renouata sunt nonnulla quae antiquis etiam noscuntur
canonibus definita.
i. Ex concilio igitur Toletano quarto Milleuitano atque
Bracharensi statutum est ut singuli secundum ordinationis suae
tempora sedeant, preter eos qui ex antiqua consuetudine siue
suarum aecclesiarum priuilegiis digniores sedes habent. De qua
re interrogati sunt senes et aetate prouecti, quid uel ipsi uidissent
uel a maioribus atque antiquioribus ueraciter ac probabiliter
accepissent. Super quo responso petitae sunt induciae ac concesse
usque in crastinum. Crastina autem die concorditer perhibuere
quod Heboracensis archiepiscopus ad dexteram Dorobernensis
sedere debeat, Londoniensis episcopus ad sinistram, Wentanus
iuxta Eboracensem. Si uero Eboracensis desit, Londoniensis ad
dexteram Wentanus ad sinistram.
ii. Ex regula beati Benedicti, dialogo Gregorii et antiqua regularium
locorum consuetudine ut monachi ordinem debitum teneant:
infantes precipue et iuuenes in omnibus locis deputatis

Torna all'inizio