idest Christus, cuius vicarius est papa, velit contrarium, quia «Deo
oportet obedire magis quam hominibus», ut dicitur Act . 5[,29]. Deus
autem et ius divinum bonum pacis prefert omni bono temporali.
Sed contra, quia in libro Sexto, De immunitate ecclesiarum, Gratuimus ,
excomunicantur omnes clerici qui talia conferunt laicis absque sedis
apostolice licentia speciali expressa.
Et dicendum quod papa Benedictus XI modificat illam decretalem
in constitutione sua que incipit Quod olim . Vult enim quod illa excomunicatio
extendatur solum ad exigentes per coactionem non autem ad
solventes sponte nec ad recipientes a sponte dantibus.
Sed contra, quia in illa constitutione adiungitur quod concilium
lateranense servetur de consulendo summum pontificem in talibus.
|
|