filios informaverit, quis enarrare per singula poterit? Nam in omnibus,
quae perfecta sunt doctrice Spiritus sancti gratia sufficienter in
structus, omnem in semetipso perfectionem voluit experientia teste
cognoscere; et sic fratres omnia primum factis edocuit, quae et
postmodum ipsos frequentia melliflui sermonis admonuit.
Qualiter autem et fratres, sub tanto duce personaliter militantes,
ad illius exemplum et doctrinam in omni perfectione profecerint,
potius arbitror subticendum, quam diminute etiam cum sermonis
prolixitate dicendum. Summa namque vigilantia vir beatus super
suam suorumque custodiam stabat; summa continue diligentia
praecavebat, ne non solum forsitan aliquem manifestum peccati paterentur
incursum, verum etiam ne qua latens cogitatio germinaret
in vitium, sed et ne quis sub virtutis specie vel necessitatis occasione
se dolus ingereret, aut per incautas exteriorum sensuum aperturas
ad interiorem forsitan hominem mors intraret. Non est
passus in se vel in aliis, ut quidquam disciplina plectendum impune
transiret, ne forte remissa manus negligentiae torporem induceret.
Tantum quippe in seipso iustitiae rigorem exercuit, quod, si quando,
ut assolet, tentatio carnis surreperet, hiemali tempore in locum
glacie vel nivibus plenum usque ad illiciti motus abscessum se mergeret.
|
|