SED CONTRA, praecepta legis sunt de actibus virtutum. Sed caritas est quae
implet omnia praecepta legis: quia «plenitudo legis est dilectio»: Rom. 13, 10.
Ergo caritas est virtus.
Praeterea, esse spirituale est a virtute. Sed non est sine caritate; unde Apostolus
dicit 1 Corinth. 13, 2: «Si habuero omnem fidem... caritatem autem non
habeam, nihil sum». Ergo caritas est maxima virtutum.
Praeterea, nihil expellit peccatum nisi virtus. Hoc autem maxime facit caritas,
quae operit universa delicta, ut dicitur Prov. 10; ergo caritas est virtus.
Solutio
Respondeo dicendum, quod finis humanae vitae est felicitas: unde secundum
diversas vitas etiam distinguuntur diversae felicitates. Qui enim sunt extra
vitam civilem, ad felicitatem civilem non possunt pervenire, quae attingit summum
illius vitae. Similiter ad hoc quod ad felicitatem contemplativam quis perveniat,
oportet quod illius vitae particeps fiat; unde felicitas ad quam homo per
naturalia sua potest devenire, est secundum vitam humanam; et de hac philosophi
locuti sunt; unde 1 Ethic. dicitur: «Beatos autem ut homines». Sed quia
nobis promittitur quaedam felicitas in qua erimus Angelis aequales, ut patet
Matth. 22, quae non solum vires hominis, sed etiam Angelorum, excedit, qui per
gratiam ad hanc perducuntur sicut nos; soli autem Deo est naturalis; ideo
oportet ad hoc quod ad felicitatem illam divinam homo perveniat quod divinae
vitae particeps fiat.
Illud autem quod ad alterum convivere facit, maxime amicitia est; quia, ut dicit
Philosophus 9 Ethic., unusquisque cum suo amico conversatur in illis quae
maxime diligit, et quae suam vitam reputat, quasi amico convivere volens; unde
quidam simul venantur, quidam simul potant, quidam philosophantur, et sic de
aliis. Et ideo oportuit haberi quamdam amicitiam ad Deum, qua sibi conviveremus;
et haec est caritas, ut dictum est. Haec autem communicatio divinae vitae
facultatem naturae excedit, sicut et felicitas ad quam ordinatur; et ideo oportet
quod per aliquod bonum superadditum natura in hoc perficiatur; et haec est
ratio virtutis. Unde oportet dicere caritatem virtutem theologicam, quae diffunditur
in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis: Rom. 5.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod amicitia de qua Philosophus tractat, causatur
vel ex inclinatione naturae quantum ad amicitiam delectabilis et utilis; vel ex
inclinatione habitus virtuosi praesupposita inclinatione naturae quantum ad
amicitiam honesti, inquantum omne quod facit similitudinem cum aliquo, inclinat
ad amorem illius; et ideo non ponitur aliqua virtus, sed quiddam consequens
ad virtutes. Sed amicitia quam habemus ad Deum, non potest habere aliquod
|
|