personis autem Clericorurn volumus et
jubemus, ut si aliquis Clericus socius Parrochiae
praedictae Abbatiae Sancti Clementis de aliquo
forisfacto, de quo de persona judicari
vel condemnari debeat, appellatus fuerit,
non a vobis, neque in Curia vestra,
sed ab Ecclesia, et in Curia Ecclesiae, de
hoc, quod ad personam suam spectat, judicetur,
et corrigatur, juxta Canones et jus
Ecclesiasticum. Excepto si aliquis Clericus
fuerit appellatus de proditione, vel de alio
hujusmodi magno maleficio, quod spectat
contra Majestatem nostram; quod si acciderit,
volumus et praecipimus ut de hoc quod
spectat ad judicium Ecclesiae, judicetur ab
Ecclesia, et de hoc, quod spectat
ad judicium Curiae nostrae, judicetur ab
ipsa Curia nostra. Si vero aliquis Clericus de hereditate
vel de aliquo tenimento, quod non ab
Ecclesia sed a vobis, sive per patrimonium
sive aliunde in terris vestris teneat, appellatus
fuerit, ut de hoc in Curia illius, in cujus
terra possessones vel tenimentum habuerit,
respondeat, et quod justum fuerit,
faciat, non tamen ut persona sua exinde
capiatur, aut incarceretur. Praeterea vobis
Baulis praecipimus, ut ad praedicta adulteria
coercenda et corrigenda eidem venerabili
Abbati, fideli nostro, in quibus opus
fuerit auxilium tribuatis.
Datum Salerni primo die Idus Junii, Indictione
quinta. ”
1170.
Per idem tempus anno videlicet Dominicae
Incarnationis millesimo centesimo septuagesimo,
cum Domnus Leonas Abbas Subdiaconatus
fungeretur officio, competenter ab Ecclesia
Romana vocatus, apud Verulas a Domino
Papa Alexandro in Diaconum Apstolicae Sedis
est promotus duodecimo Calendas Aprilis
Sabbato ante Dominicam de Passione. Eodem
insuper anno Apostolicis literis autorizavit sestum
Translationis corporis Beati Clementis, omni
anno sexto Calendas Junii solemniter celebrandum.
EPISTOLA DECRETALIS
Alexandri Pape III.
“ Alexander Episcopus servus servorum
Dei, dilectis filiis Leonati Abbati,
et Conventui Sancti Clementis de Piscaria,
salutem et Apostolicam benedictionem.
Licet omnes qui pia et religiosa
loca intuitu devotionis frequentant, et ibidem
omnipotentem Dominum devotis orationibus
et votivis cordis affectibus sibi reddunt
placatum, suorum mereantur percipere
veniam delictorum, in solemnibus tamen
et praecipuis festivitatibus tanto celebrius
eadem loca debent ab universis Dei Fidelibus
frequentari, et majore devotione et
reverentia venerari, quanto devotius tunc
Ecclesiastici viri obsequiis Divinis insistunt,
et pro excessibus populorum specialius omnipotens
Dominus et serventius exoratur.
Quoniam igitur pium et iustum est, et a
Sanctis Patribus institutum, ut ad Ecclesias
Dei universi Fideles in praecipuis et solemnibus
diebus compuncta mente et ardenti
desiderio concurrere debeant, et in voto
laudis et placationis suorum peccatorum indulgentiam
|
|