Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 161


Fama Iohannis adest, vir ab exilio revocatur.
Omne, quod instituit rex impius, evacuatur,
Omne malum reicit Nerva, quod ille tulit.
Imperium Nerve spatio preciditur anni;
Tempore cuius erat celebris doctrina Iohannis.
Nunc et Alexander papa beatus adest.
Annis ter senis viventis tempore plenis,
Mensibus et septem sua tempora presul ademit,
Hiis tamen ad requiem tres superadde dies.
15. De Traiano imperatore, 11. ab Augusto, qui regn. ann. 19.
Anno ab incarnatione Domini 95. Nerva, unius anni imperator, qui omnes exilio detentos iusserat revocari,
mortuus est. Cui succedit Traianus, undecimus ab Augusto. Quem Nerva adhuc vivens in filium adobtaverat. Iste
in urbe Agripina, que hodie vocatur Colonia, in Francia, imperii culmen accepit, et multas gentes trans Renum et trans Danubium prudenter subegit. In Oriente etiam ultra Eufraten et ultra Babiloniam multas regiones
subiugavit. Iste christianos persequi incepit; set cito cessavit. Eius temporibus domus aurea Neronis ictu
fulminis incensa est et cremata. Eo tempore Iohannes solus sine sanguinis effusione aput Effesum in pace migravit.
Traianus 19. anno imperii sui obiit per fluxum ventris.
Item de eodem Traiano versifice dictum.
Traianus Rome Siriam tenet et Babilonem,
Finibus Indorum multas subicit regiones,
Alter Alexander plurima bella movens.
Cesare Traiano mediis regnante sub annis,
Intonat ecclesiis obitum venisse Iohannis:
Transiit in tumulum corpus et ante Deum.
Annis quindenis lux cesaris ultima venit,
Presul Alexander Rome tunc papa resedit,
Cuius aput Nervam tempora scripta dedi.
Traiano iam defuncto post tempora multa,
Gregorio papa Romana potentia functa,
Traiani regis gesta vetusta legit.
P. 161 v. 9 post dies addit A:]
Apud Francos Nerva imperator iubet edificari Guirzeburch.
Urbs erat Erbipolis, que Guirzeburga vocatur,
Iuncta Mogo fluvio Francorum climate nato,
Quam modo Nerva iubet climatis esse caput.
Hec aqua Francorum confinia tangit eorum,
Qui sibi Baguaricum iungunt regione colonum,
Inde Maguntiacum tendit inire solum.
A media stina grandem vehit unda carinam,
Multa refert lina Mogus infinitaque vina;
Anglia cum Datia navibus inde viat.
Hec loca vinosa, tam pinguia tam speciosa,
Undique famosa tenet Herbipolis speciosa,
Stans quasi frondosa fronde virente rosa.
Erbipolis felix, gens optima, terra fidelis,
Munera de celis ea promeruisse videris:
Nam quecumque velis dona cupita geris.
Quam loquor Herbipolis bene Guirzeburga vocatur;
Flumine per medium domibus conferta rigatur,
Ponsque super validus iungit utrumque latus.
Optimus ille situs, pulcerrimus est mihi visus,
Vallibus excisus quasi terrea stat paradisus;
Vivere confisus hanc habitabo citus.

Torna all'inizio