Sed ubi tunc erat corpus beati Petri? Certe nondum
in templo, ubi nunc est, non in loco sane munito ac tuto:
ergo non illic Cesar paginam collocasset. An beatissimo
Silvestro paginam non credebat ut parum sancto,
parum cauto, parum diligenti? O Petre, o Silvester, o
sancti Romane ecclesie pontifices, quibus oves Domini
commisse sunt, cur vobis commissam paginam non
custodistis? Cur a tineis illam rodi, cur situ tabescere
passi estis? Opinor, quia corpora quoque vestra contabuerunt.
Stulte igitur fecit Constantinus, en redacta in
pulverem pagina ius simul privilegii in pulverem
abiit.
68 Atqui, ut videmus, pagine exemplar ostenditur.
Quis ergo illam de sinu sanctissimi apostoli temerarius
accepit? Nemo, ut reor, hoc fecit. Unde porro exemplar?
Nimirum aliquis antiquorum scriptorum debet
afferri nec posterior Constantini temporibus: at is nullus
affertur. Sed fortasse aliquis recens? Unde hic habuit?
Quisquis enim de superiore etate historiam texit,
aut Spiritu sancto dictante loquitur aut veterum scriptorum
et eorum quidem, qui de sua etate scripserunt,
sequitur auctoritatem. Quare quicunque veteres non
sequitur, is de illorum numero erit, quibus ipsa vetustas
prebet audaciam mentiendi. Quod si quo in loco
ista res legitur, non aliter cum antiquitate consentit,
quam illa glosatoris Accursii de legatis Romanis ad leges
accipiendas dimissis in Greciam plus quam stulta
narratio cum Tito Livio aliisque prestantissimis scriptoribus
convenit.
XXII. 69 Datum Rome tertio kalendas Aprilis Constantino
Augusto quarto consule et Gallicano quarto
|
|